Giuseppe Sporeni carmina 2, 24

24. Gabrieli Venerio patritio Veneto
Iuliensium praesidi Caesar

Creditur occiduae Calpes Tirynthius audax

Victor amazoniaeque manus et flexilis Hydrae

Qua stagnat Lernaea palus torpentibus undis

Et lavat anguifero marcentes amne colubres,

5

Qua latus Harpalice duro circumligat auro

Bellipotens spernitque toros inimica iugaleis

Et Veneris dulces natos et dulcia furta,

Pastoris Nemees donum, exitiabile donum

Prodigiis, Acheloe, tuis clavamque trinodem

10

Siderea cepisse manu cui maximus Atlas

Terrigenae, cui terga Libys alesque Promethei

Succubuit geminusque leo, nec rustica dona

Posthabuit deus aut animo despexit iniquo.

Sic tua Leucadium virtus, pater, enthea carmen

15

Excipiat nobisque lubens assuesce vocari.

Neu tenues numeros, neu singultantia verba

Despice: Bistonio non dum madefacta Prieneo

Saxa vel Aonios monstravit Cynthius amnes,

Torvus ubi sonipes latus humectantibus undis

20

Abluit et geminis ad coelum tenditur alis

Bellorophonteo suffusus pectora tabo.

Viderat Idalio rerum dispendia coelo

Iulius et passim tacito reptantia motu

Nostri damna fori caligantesque tenebras

25

Iuliadum queis humenti circumflua Turro

Moenia, queis patrios saltus foedare parabat

Strymonii frenator equi, Rhodopeius heros

Tempore quo fines liquit Taulantia pubes

Illyricos, victae plorans incendia Clysae,

30

Quo luctum, Scardona, tuum Oceanitides undae

Arvato flevere sinu et tentoria circum

Scythonii posuere viri. Iam Thracius ibat

Signifer et Geticae fulgebant cornua lunae,

Cornua Persephones diris animata figuris,

35

Cum deus haec puro queritur miseratus Olympo:

"Turbine quo patrias olim viduaverat urbes

Saeva Iovis coniux et amoeni pascua Turri

Novit Arabs et quos Abyla supereminet et quos

Tardior ignavo circumsonat axe Bootes,

40

Novit inops Garamas et arenivagus Cyrenes

Accola Cyniphiaeque nurus et corniger Ammon

Iuliadum civile nefas et inertia passim

Corpora fluctivago tellurem aspergere tabo.

Ecquid adhuc furor et tacito sub pectore serpit

45

Ignis edax? Ecquid genuina fluctuat ira

Et trahit Eumenidas Erebo? Truculentior ecce,

Ecce (nefas) iterat clades et vulnere saevo

Nititur aerias Vtini subvertere turres

Et quae praecipiti quondam labentibus annis

50

Tecta iugo opposui (sic, dii, voluistis) amoeno,

Turrus ubi secat amne vias et gurgite multo

Hadriacum Tritona ferit, siquando malignae

Surrexere Hyades pluviosusve ingruit Haedus.

A! satis, a! fuerat taedis crepitantibus olim

55

Caesareos fumasse lares et maxima labi

Atria, quae vitreus praeterlabentibus undis

Romatinus et ingenti Concordia vallo

Ambibant, cum Pannonias exercitus alas

Tiliaventeis numeravit perfidus oris,

60

Vnde catenato gemuit sub pondere noster

Limes Amyclaeoque decens Aquileia Timavo,

Aequoreas tranavit aquas et carbasa Nereo

Credidit et tumidis Hadriae caput abdidit undis.

Sed quid ego fatale nefas et temporis acti

65

Bella queror? Praesens oculis obvolvitur ecce

Carnorum funesta lues, en barbarus hostis

Pangaea de rupe tonat Furiisque minacem

Vexat equum demens et iniqua fulminat ira.

Ibo igitur Venerisque nitenti vertice matris

70

Auxilium coeleste feram, quae sedula dudum

Virtute ingentem heroa atque ingentibus ausis

Delegit, Venetum qua caerula Neptunime

Attollit decus et pelago spatiatur aperto

Hadriaci regina maris; volventibus ille,

75

Ille deus lustris nostras moderabitur oras

Non secus ac Romana senex Capitolia qui se

Aeneadum sacris divorum miscuit aris

Et Latium maiore tholo maioribus ignes,

Roma, tuos adytis coluit dum Vesta Quirinum

80

Sidereo posuisset equo et fulgentibus astris

Stellantis coeli, qualis Marathonia Codrus

Munichii delubra soli dum vulnere saevo

Corruit et studiis aptam pallentibus urbem

Liberat hostili formidine rusticus heros.

85

Si quaeris genus, hunc auris vitalibus olim

Nascentem peperit Neptunias Amphitrite,

Grata leonigenae capiunt ubi lintea puppes

Et Venetus clarescit apex, ubi murmurat ingens

Hadria victricemque deus complectitur urbem,

90

Massylae cui terga Iubae, cui plurimus adstat

Rictus et hinnitu salientes verberat undas,

Quo rauci maris unda sonat cursumque reflectit

Eridanus, quo Medoaci lutulenta fatiscunt

Aequora et Euganeus tumidis se cornibus infert

95

Fumiferas Aponus exhalans gurgite nubes.

Ipsa Venus puero divinum Amathuntia nomen

Imposuit, Venus Idalios enixa volucres,

Vda Palepaphio Doris qua tunditur aestu

Obvolvens bibulis sinuosum pectus arenis.

100

Vix primus Titana dies conspexerat udo

Surgentem pelago prosternentemque tenebras,

Cum deus Aonio velatus pectora thyrso

Astitit et cantu primas compescuit iras;

Mox docta roravit aqua sapientior unde

105

Cerneret eventus rerum, nec grandia turpi

Mergeret ora situ aut vitio foedaret iniquo

Secretas animi sedes, quas entheus optat

Naturae pater ut torpentes adiuvet ignes,

Siquando male suada fames atque ardor habendi

110

Visceribus serpit tacitis et pervigil errat

Flamma novercalesque movent incendia curae.

Astitit et positis monstris et Gorgone saeva

Pallas, olivifera nigrantes arbore crines

Impediens tenuesque sinus, Tritonida qualis

115

Vndam laeta subit Libycis exercita campis

Et multo sudore fluens, Theumesia qua1is

Aonii dumeta iugi portasque serenat

Cecropis et grata mitis spatiatur Itone.

Protinus ingenium puero dedit aurea virgo

120

Et mentis sublime decus puerilibus annis

Tradidit, ut facibus castas fumantibus aras

Et summi delubra Iovis Cythereius heros

Aeternum coleret maiestatemque deorum

Concepta dudum supplex averteret ira,

125

Vt fidei servaret ebur trutinamque labantis

Iustitiae Torquatus uti, vel grandior aevo

Philyrides coluere, senex hic pondere multo

Centauros poena assuetus cohibere malignos,

Ille pios nati trudens ad Tartara manes,

130

Et qui Sidoniae cuneos despexit Elissae

Regulus, aut caro fida Icariotis Vlixi

Nocturnae fallens iterata exordia telae.

Inde Lycaonia venit Tegeaticus umbra

Et decus eloqui et facundas pectore vires

135

Occuluit quibus Arpinas, quibus enthea Pytho

Vincitur et Siculo procumbens marmore Siren

Mopsopiusque senex, populi quem fama secuta est

Fulmen ab arguto rapidum vomuisse palato.

Quid loquar ut cedat querulo pia Daulias ore

140

Dulichiique nives et toto pectore Nestor,

Nestor Abantiades coniuratorque Cethegus?

Hic vel Echionias dictis averteret iras,

Hic potis infenso pugnacem Eteoclea ferro

Conciliare, minax Iuno Saturnia quamvis

145

Argolicas tueatur opes, Erycina laboret

Oedipo Dionaeas contra defendere Thebas,

Et natae regnum Hermiones cupiatque furentem

Blanditiis lenire deum qui Bistones urget

Caedibus et Geticas incestat sanguine rupes".

150

Dixerat, et Veneto surgentes marmore turres

Caesar olorina vectus per inania biga

Declivi temone subit; comitatur euntem

Maiestas et partus honor fulgentibus armis,

Qua Rhodani sonat amne latex et pinguia Celtae

155

Arva colunt, qua Teutates horrentibus aris

Incubat et vates alternant carmina Bardi

Plurima felicesque vocant in sanguine manes,

Dirrachium sinuatur ubi et ferventibus undis

Obiectat latus aerium vitreosque fatigat

160

Petra sinus quoties spumis salientibus audax

Occursat pelagus fundoque evolvitur imo.

Applausere deo Nereides et longaevus

Hadria sollicitum excepit laquearibus aureis

Oblita Sidonio qua fulget purpura fuco

165

Et Paria de rupe silex asarota figuris

Intexit variis Lacedaemonioque nitorem

Saxa ferunt avulsa iugo, nec decolor udi

Vena maris gaudet socias intexere vires.

Protinus ad magni sublimia rostra Senatus

170

Evolat et medio patrum se se agmine sistit

Obductus nube et caeco velatus amictu,

Ceu pater Aeneas humeris cum sustulit aegrum

Pondus et effeti senio pia busta parentis

Ad Latium victae fugiens incendia Troiae,

175

Vel cum tempestatis hiulcum pertulit agmen

Sidoniasque hiemes Gaetulis Syrtibus ortas

Intrepidus Byrsaeque rebellem assurgere molem

Finibus aspexit Libyes et paupere terra.

Tiliaventeis ergo te Martius heros

180

Praesidium fastis et nostrae destinat orae,

Magne pater, frenosque sui commendat Iuli.

Nec deus aequorea pontum qui verberat alga

Depositum fatale negat flaventibus arvis

Iuliadum neque magnanimo dux abnuit ore

185

Fluctivagi moderator equi et circumflua Tethys,

Vt patrias tuearis opes et saxa minaci

Clara iugo, Turrus quae praeterlabitur amnis

Et consanguinei divum accoluere nepotes.

Sic nostri dumeta fori, pater inclite, servas

190

Et ditione tenes Vtini graviore secures

Moeniaque rupesque dei, quas barbara pubes

Aggere congesto gelidaeque exercitus auxit

Pannoniae fatis sic impellentibus olim.

At tecum socias patriae moderantur habenas

195

Heroes gemini et latus amplexantur honorum:

Serius hunc vitreis orientem fluctibus, illum

Prospexit rapidi moribundus cultor Isauri

Linquere maternam primis ululatibus alvum.

Hic senis Oebalii studiis melioribus ingens

200

Vincit opus legesque pio sub dogmate pensat,

Ille draconigenae diis applaudentibus aequat

Examen trutinae pius Actaeasque tenebras.

Quinetiam Virtus animos et grandia miscet

Ora tibi comitemque suis amplectitur alis

205

Erigonem placido ridens Clementia vultu,

Fortunate senex, et iniqua submovet Ira.

Macte animo! Geticae numquam, te sospite, clades

Iulia vastabunt infenso pascua ferro,

Nec Pangaea vagis horrescet Cormus arenis

210

Agmina vel Latiis inimicum fluctibus Hebrum

Turricolae formidabunt sub gurgite nymphae.

Pax erit et fractis amens Discordia telis

Exilium crudele feret nigrantibus umbris

Eumenidum, Pax arva colet melioribus annis.

215

At tibi perpetuas iuncto canet ordine laudes

Scribarum chorus et Turro circumflua pubes,

Quod patriae tuearis opes et pondere nullo

Vexari dumeta velis. Tu Nestoris ergo

Saecula nobiscum Phrygiasque extendere metas

220

Aude laboratasque deo sub vindice turres

Aeternum cole, Pisaeo numerosior aevo.