43. ex Menandro
Nam si te alumne genetrix cum peperit tua,
Hac sorte es unus omnium in lucem editus,
Tibi cuncta ut evenirent quae velles bona,
Idque annuit magnorum quispiam deum,
5
Iure optimo indignaris: valde enim is tibi
Fallax repertus. quod, si eisdem legibus
Quibus nos omnes (tragicis ut verbis loquar)
Aeque patentem cunctis aerem trahis,
Ferenda sunt haec levius, et omnis rectius
10
Ratio habenda. denique haec summa est, puta
Hominem esse te, quo nullum animantium omnium
Extolli, itemque deprimi citius solet.
Ipsumque id haud iniuria, minimarum enim
Id virium est, et maximis semper studet,
15
Plurimaque secum commoda conterit cadens.
Tu vero et magna non amisisti bona,
Et mediocria sunt ipsa ea, quae pateris mala.
Ergo et modeste alumne quod reliquum est feras.