54.
Hoc est pometum bina bonitate repletum
Alborei generis depicti tegmine veris:
Poma dat et flores pomorum fertque colores
Distinctos more spetiei sicut odore.
5
Pometum vernum tenet hoc genus, ecce, quaternum
Scilicet herbarum virtutes fert variarum,
Est ubi, si tela feriunt, optata medela,
Est ubi floretum redolens et cernere letum.
Hoc et radices habet: o quas discere dices
10
Nomina fors harum cupiens doceas et earum!
Ducit poma bona que dulcia dant ope dona,
Laudari merita, si sunt in nube perita
Condita, vel tecta pulula lanugine recta.
Hec curant herbe pestis grave vulnus acerbe,
15
Dum rabidus latrat Siculus qui conscia patrat
Crimina, vel rugit quia Petri dogmata fugit.
Si modo vindicte dormit retributio ficte
Mentis, non credat dolus ut fine duplice ledat,
Vulnere torquendus, cum carcere cede terendus.
20
Quam bene Psalmista, quam dulciter instruit ista
Doctrina leta metro referente poeta
Iste! Cum redolent, succidi turbine nolent,
Sicut turbatur vas plenum, quando citatur
Et clarum nescit fore, set violenter acescit.
25
Aurum, quando silet bursa sic divite, vilet,
Set cum donatur large, tunc nobilitatur.
Hoc Macedum tellus habuisse datur grave vellus
Auri Iasonis, non Herculis atque Sinonis:
Tunc que fulgebat fulva lanaque ferebat
30
Famam pomposam, laudem mundo generosam,
Terra mari vincta fuit, atro nomine cincta,
Et paupertatis portavit et asperitatis
Pondera cum pena, quia vellera sprevit amena,
Custodire viris permictens prelia diris,
35
De quorum suco fit potus, et obvia bruco
Herbas per fortes ducenti sepe cohortes
Pugna fere sortis referentis premia mortis
Brucos adversus, quibus est sensus prope mersus
Humoris rore quodamque cadente liquore.
40
Vernans herbetum patet hoc prodesse facetum,
Ac redolet letum pometum, rite rosetum,
Et fert floretum suavem pro tempore cetum.
Transit muscatum quod fertur odore creatum
Summo millenis gradibus quasi numine plenis.
45
Vnus flos horum variatur mille colorum:
Formis nil iris patet obiice lumine miris.
Phebi flos unus retinet mirabile munus:
Plus radiat stellis cunctis est quando novellis,
Vel nitidis bellis armorum, sive puellis
50
Regum formosis spetialiter et generosis
Obiectus. Gratis nomen mirabilitatis
Ob hoc sortitus tanta specieque potitus
Est: merito transit laudes: hic celicus an sit,
Anne quidem visus quod miserit hunc Paradisus,
55
Eius et est oris facies similisque coloris
Parque quidem celi. Si testi fama fideli
Est cuiquam, danda fuit hec in prole domanda
Regis. Iam flore simul usus et eius odore,
Cum decepit eam sic Iason forte Medeam,
60
Tindaridemque Paris Veneris cum floribus aris
Istis atraxit, sic quedam fabula faxit,
Et servituram libito. Iecurum prope curam,
Grecus Troianum post hec duo lustra profanum
Obsedit, Priami cum pectora corda vel ami
65
Visceris oppressit meror: fortuna recessit,
Fessa triumphorum sibi tot tribuisse proborum
Munera, diptongo set consilio quoque longo
Fallacique brevi cum robore duplice sevi
Atque dolis nixis tunc prodere semper Vlixis.
70
Forsitan ista nimis digressio longaque primis
Propositis distans, cum maius nunc opus istans
Sit de floreto, quod non decet ore quieto
Nunc sopire via, quia non est creta Sophya,
Curam dormire patriam que poscit adire.
75
Cura revertendi, nunc expergiscere! Flendi
Est opus amissum tempus. Cor per fera scissum
Vulnera sanare, litus curabat arare,
Flabat et in montes, credens contundere sontes.
Plus nam devota cum corde silentia vota
80
Clamant quam verba tonitrus sonantis acerba,
Ante Deumque silent verbosa, tonitrua vilent,
Oris et insani clamor prout organa vani
Discordisque foris velut intus multa canoris.
Multa petunt extra prodire putamina dextra
85
Et pulsant claustrum cordis sibi pandere plaustrum
Infestantque manum. Cor librans poscere vanum
Temptamenta, queo cur non nunc absque Lieo
Esse? Quid hocque serit bellum? Que me fera querit?
Dicite: quem gunfum fixistis in orbe triumphum?
90
Quam pretio dignum, nacti fraudando benignum
Et regale solum Latii, cum nectare colum
Implentes? Quanto radiatis et undique manto
Obtenti voti vestra dulcedine moti!
Vindex est Parca, cum non pro lege monarcha
95
Eligitur Christi, set pro pinguedine tristi
Solum gazarum vel vanis rebus earum
Pomparum. Quedam nunc nube sub istius edam
Noctis et umbrantis enigmatis ore sonatis
Obscurum sensum, referente putamine censum.
100
Vertex telluris cervis lucis quoque muris;
Triplex vel morbis pes et totus simul orbis;
Et: caput inde rote, iunctum discrimina mote.
Pestis in clero deflenda dolore severo,
At puros pena calcat, cum transit hiena;
105
Vmbra tenet nexos tunc ad servilia flexos.
Ecce quod effecte sunt stelle lumine recte,
Sole queque volent celum vel subdere nolent
Phebo nec lune se; nec contingere prune
Hos possunt. Tales habeant dominos spetiales,
110
Qui fora non spernunt horum quos vivere cernunt
Seve pomposos, elatos, delitiosos,
Insanos, sevos in fraudibus atque coevos
Non prope Sansonem, set dirum corde Neronem,
Non Petrum Simonem, set mundum nempe draconem.