Giuseppe Sporeni carmina 2, 20

20. Dominico Trivisano patritio Veneto
Iuliensi praesidi Turrus

Vos, nymphae, vitreis nymphae quas fluctibus ingens

Turrus alit multoque effusus nectare crines

Auget, Caesar et Hadriaco sub gurgite miscet,

Vos mecum hoc tenuate rudi modulamine carmen.

5

Sic vestros numquam, proles Nepheleia, crines

Inficiat salsoque humectet marmore Nereus;

Sic rapidum genitor sub rupe coerceat amnem

Nec cautes aut saxa trahens ingentia ripas

Exeat aut sata laeta vado populetur iniquo.

10

Tu vero, cui plectra movet Nysae arbiter Euan,

Enthea cui movet ora Charis sonituque fatigat

Tergemino et docta comit Tegeaticus umbra,

Dexter ades nec sperne coli nostrosque parumper

Sume deos dum bruma rigens Aquilonibus horret,

15

Dum gemit Orithyia virum pernicibus alis,

Intempestiva fugientem gaudia nocte

Taenario demissa lacu et nigrantibus umbris.

Iam tua vexabat letali pectora motu,

Magne pater, vesana lues totamque per urbem

20

Spargebat fatale nefas, cum fluctibus imis

Audiit indignum fati scelus arbiter uda

Qui Turri sub rupe cubat trifidoque vagantes

Castigat temone deas, ubi fluctuat ingens

Deucalion miscetque Austris humentibus imbres

25

Sive Therapnaeos iterant ubi carbasa fratres

Victa mari tristesque gemunt incendia nautae.

Ocius humenti litua deus advocat omne

Concilium nymphasque ciet sub carcere caeco,

Spumanteis nymphas, patriae quibus ardua curae

30

Saxa et pinifero nutantes vertice rupes.

Insignes capit aula deos et flumina summos

Impediunt graviora foros; minor excubat udo

Turba solo et vitreum nullo terit ordine limen.

Tiliaventeae primus volat arbiter undae;

35

Maiestate ingens auctoque ingentior alveo

Saxa trahit vulsasque trabes domitoque superbit

Arcade torvus adhuc spoliatoque arduus hoste.

Barbarica mox fronte minax et turbine multo

Fella ruit parvusque trahit sua cornua Melo;

40

Mox raucum Celina sonans atque impiger aureo

Stella sinu lymphisque fluens algentibus Hydra

Affuit et Naucelus et ingenti pater urna

Sontius ac Lemen flava maculatus arena,

Lemen Iulei gavisus arundine Phoebi

45

Et qui septeno rorat deus arva Timavo,

Qui tauriformis circumsonat arva Natissae,

Qui fluctu, Varane, tuo et spumantibus Alse

Vorticibus magnumque vago Natisona meatu

Implicat et Cormo perituris incubat undis.

50

Vt posita cunei tenuere silentia voce

Assurgit deus et multo venerabilis aevo

Excipit haec faturque senex: "Vos, enthea Phorci

Progenies et vera sali fluitantis imago,

Qui mecum rapido per levia saxa volatu

55

Curritis et flavas Hadriae sinuatis arenas,

Scitis ut ingentem nostris in fluctibus urbem

Caesar avis atavisque potens, ut victor Iulo

Condiderit sublime forum Mavortius heros,

Nomen adhuc servant populi dominoque tumescunt

60

Iuliade magnoque deum venerantur honore:

Perdidit urbs serique Vtinum dixere nepotes

Mutari sic cuncta valent fugientibus annis,

Huic ego, caeruleis Hadriae qua fluctibus ingens

Surgit apex Venetaque iubas leo mergit arena

65

Horrenteisque armos horrenti fauce reclinat,

Virtute ingentem heroa atque ingentibus ausis

Delegi, qui sceptra ferens ingentia miti

Pace regat populos vitiumque coerceat omne.

Affuit Aonidum puero chorus et pater Euan

70

Nascenti et diros modulatus arundine Phoebus

Terrigenas bellumque Iovis, nec grata Prienei

Vota, nec obscuras Satyro moriente Celaenas

Quique Amathusiacam saevo domat igne Cerastin,

Et flentes iuvenum turmas et pectora torquet

75

Anxia captivoque senum trahit agmina curru.

Affuit et mater geminos enixa volucres

Grata Palepaphie qua murmurat unda columbae,

Qua Cypri sinuatur apex et turbine multo

Fervet hiems crepitantque effracto carbasa malo.

80

Illum etiam Charites blandis complexibus, illum

Tergemino fovere sinu et spumantibus undis

Orchomeni matrisque piis aluere latebris.

Inde puer triplices vultus, puer entheus hausit,

Cura deum puer et triplici vocem extu1it ore:

85

Hinc magnae nomen genti dedit, at dea summi

Nata Iovis Cirrhae per opaca silentia duxit

Ignotasque artes ignotaque carmina vulgo

Edocuit Getico, vates Rhodopeius Haemo

Qualia post miserae deduxit busta maritae

90

Postque triumphatos aeterno carmine manes.

Mox coeli motus patriisque animata figuris

Semina primaevumque Chaos Titaniaque astra;

Quis deus humanam tacito regat ordine molem,

Siderea quis rupe tonet Siculoque malignos

95

Igne premat noctisque fero sub carcere damnet;

Cur teneat convexa ratis, cur lubrica coelo

Anguis eat vitreoque solutus ab aequore Delphin

Miretur tenerae pallescere cornua Lunae;

Dura Lycaonias si poena coerceat aras

100

Igne Thyesteasque dapes et furta Promethei,

Furta catenatos animis enixa labores,

Et quaecumque senex horto canit arduus et quae

Socratico natum sinu complectitur ingens,

Quae pubem Samiae Latiam docuere volucres

105

Post cineres magnae devictaque pergama Troiae.

Iam patrium frenabat ebur fascesque tenebat

Caesareos nostrumque forum Chariteius heros,

Cum pubescentem divino pectore tabem

Corripuit fususque toro languentia traxit

110

Viscera languentemque animam languentibus extis.

Qualis apex, Narcisse, tibi en seu turbine multo

Seu rapidis vexatur aquis et grandine saevi

Orbis anhelantesque gemit livescere crines,

Qualis et Oebalio percussus tempora disco

115

Indignum Phoebi crimen procumbit humi flos,

Siqua illum duro pavidum ferit orbita curru

Pestis adhuc bacchatur atrox et inertia torquet

Ora lues perque ima viri praecordia serpit

Insinuans sese et multum fert ossibus ignem:

120

Hoc igitur frenare malum medicamine multo

Cura subit nobis atramque avertere pestem.

Visceribus flammatur amor; vos, enthea mecum

Pharmaca, Paeonios mecum vos carpite ritus

Nec pudeat servire deos. Hic gramina poscat

125

Quae summo tenet ossa iugo, quae Pelion et quae

Pindus alit pueroque senex patefecit Achilli;

Hic succos, Epidaure, tuos, hic gramina servet

Anguis et aeriae dictamnum vertice rupis.

Hoc patriae commune malum, en hoc impia nobis

130

Fata parant crudele nefas; ciet ecce malignos

Plebs gemitu lacrimisque deos et maximus ordo

Et sexus dat vota minor, vota irrita coelo".

Annuit his flammata cohors totumque repente

Concilium Phoebi medicas accingitur artes

135

Pharmacaque succosque legit, nec triste recusat

Ferre ministerium sociasque adiungere vires;

Ipse deus tormenta parat. Iam Latmius ibat

Endymion tacitaeque ferebat gaudia Lunae

Per noctem cum pulsa lues, cum pristinus ignes

140

Accepit vigor et pestem corde expulit omnem,

Pestem atro prognatam Erebo et liventibus umbris.

Haec igitur sit fausta dies, hanc plurima circum

Laurus eat qua tu cumulato grandior aevo

Surgis et optatae gremium, pater, excipis aethrae.

145

Haec tibi lux natalis eat victoque triumphans

Nestore Cumaei numerosos pulveris annos

Augeat et Phrygiae transcendat gaudia vitae,

Gaudia quae roseis Aurora cubilibus olim

Fovit inops animi clausoque oriente petivit.