Andrea Navagero lusus, 37

Reference basis text: C. Griggio, 2001

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


37.

Nil tecum mihi iam Phoebe est, nil Nox mihi tecum,

      A vobis non est noxve, diesve mihi.

Quantum ad me, ut libet auricomo Sol igneus axe

      Exeat Eoae Tethyos e gremio,

5

Vt libet, inducat tacitas Nox atra tenebras:

      Fert mihi noctem oculis, fert mihi Hyella diem.

Nam quoties a me nitidos avertit ocellos,

      Ipsa in luce etiam nox tenebrosa premit.

At quoties in me nitidos convertit ocellos

10

      Candida et in media fit mihi nocte dies.