Andrea Navagero lusus, 31

Reference basis text: C. Griggio, 2001

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


31.

Quamvis te peream aeque Hyella totam,

Nec pars sit mea lux tui ulla, quae me

Saevo non penitus perurat igne,

Fulgentes tamen illi, amabilesque

5

Illi, sideribus pares ocelli

Nostri maxima causa sunt furoris.

O cari nimis, O benigni ocelli,

O dulci mihi melle dulciores,

Quando vos misero mihi licebit

10

Vsque ad millia millies trecenta,

Aut ultra haec etiam, suaviari?

Di concedite mi, hoc misello amanti,

Dein nil grave perpeti recuso,

Quin et si peream, lubens peribo.