30.
Canale optime, tuque Bembe, nostri
Amantissimi utrique, amati utrique
A me non minus atque utrique ocelli,
Quid rerum geritis? valetis? atque
5
Absentis memores sodalis estis?
Quid vestrae faciunt bonae camenae?
Scripseruntne aliquid novi, meum post
Discessum? puto: nam quicquid otii
Per vestras datur occupationes,
10
Id vos in studiis bonis locatis.
Ad me mittite siquid edidistis,
Oro: nec socium bonum negate
Vestri participem leporis esse.
Sed quid cum Venere ipsa, amoribusque
15
Quam vobis bene convenit? caletis?
Amatisne? dei deaeque faxint
Et feliciter, et bene ipsi ametis,
Quamque ego leviusque, leniusque.
Heu heu me miserum mei sodales
20
Quam saevo teneor furore, quam mi
Totus, quam gravis incubat Cupido!
Non quod non amer: intimis medullis
Ardet me mea Hyella, perditeque
Quantum quid pote perditissimum esse.
25
Verum hoc me excruciat magis: potiri
Mea nam vetitum mihi puella.
Quod si quando licet, nihil levatur,
Sed ferus magis excitatur ardor.
Nam cum nec saturum recedat inde
30
Cor mi, nec furor expleatur unquam
Caris basiolis, papillulisque,
Atque his, qui miserum necant, ocellis,
Augescit magis, et magis. quid heu heu
Adverso paterer deo, atque iniquo,
35
Si haec incommoda sunt secundo amore?