Andrea Navagero lusus, 27

Testo base di riferimento: C. Griggio, 2001

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


27. Iolas

Pascite oves teneras herbas per pabula laeta,

Pascite, nec plenis ignavae parcite campis:

Quantum vos tota minuetis luce, refectum

Fecundo tantum per noctem rore resurget:

5

Hinc dulci distenta tumescent ubera lacte,

Sufficientque simul fiscellae, et mollibus agnis.

Tu vero vigil, atque canum fortissime Teucon,

Dum pascent illae late per prata, luporum

Incursus subitos, saevasque averte rapinas.

10

Interea hic ego muscoso prostratus in antro

Ipse meos solus mecum meditabor amores,

Atque animi curas dulci solabor avena.

O formosa Amarylli, nihil te absente videtur

Dulce mihi: nunc et nitido vere omnia rident,

15

Et vario resonant volucrum nemora avia cantu.

Exultim virides ludunt armenta per herbas,

Lascivique agni, infirmisque artubus haedi

Cornigeras matres per florida prata sequuntur.

Non tamen ista magis sine te mihi laeta videntur,

20

Quam si tristis hiems, nimbisque rigentibus horrens

Agglomeret gelido canas aquilone pruinas.

Dulce apibus flores, rivi sitientibus herbis,

Gramen ovi, caprae cytisus, Amaryllis Iolae.

Non ego opes mihi, non cursu praevertere ventos

25

Optarim magis, aut pecoris quodcumque per orbem est,

Quam te Amarylli meis vinctam retinere lacertis,

Et tecum has inter vitam deducere silvas.

Est mihi praeruptis ingens sub rupibus antrum,

Quod croceis hederae circum sparsere corymbis,

30

Vestibulumque ipsum silvestris obumbrat oliva:

Hanc prope fons, lapide effusus qui desilit alto,

Defertur rauco per laevia saxa susurro;

Hinc late licet immensi vasta aequora ponti

Despicere, et longe venientes cernere fluctus.

35

Hoc mecum simul incoleres Amarylli, simulque

Mecum ageres primo pecudes in pascua sole,

Mecum abeunte die pecudes cava in antra vocares.

Saepe etiam denso in nemore, aut convalle virenti

Dum tenue arguta modularer harundine carmen,

40

Tu mecum ipsa esses simul, adstaresque canenti,

Quin et nunc pariter caneres: nunc dulcia nostro

Basiaque, et veneris misceres gaudia cantu:

O solum hoc superi misero concedite amanti.

Tum licet et rapiantur oves, rapiantur et agni,

45

Ipse tamen Croeso mihi ditior esse videbor.

Mollibus in pratis Lycidae post Daphnidis hortos,

Purpureos flores texenda in serta legebas,

Cum te succincta tunica, fusisque capillis,

Et vidi simul, et totis simul ossibus arsi.

50

Pone sequebatur Gorge soror, et tamen audax

Accessi, sumque ipse meos tibi fassus amores.

Risisti, et sertum, nitida quod fronte gerebas,

Tanquam ex se cecidisset humi, iecisti, abiensque

Liquisti, advertens collegi protinus ipse:

55

Servavique, et adhuc tamquam tua munera servo.

Et quamvis dudum foliis languentibus aret,

Non tamen est serto quidquam mihi carius illo.

Ex illo, semperque fui tibi deditus uni,

Pulchraque nulla meis oculis te praeter habetur.

60

Saepe mihi Alcippe vicina et munera misit

Et dixit, formose puer, quae munera mittit,

Mittit et ipsum animum: tu et munera suscipe, et illum.

Sed potius Amarylli alio quam tangar amore,

Sudabunt humiles flaventia mella genistae,

65

Et molles violae dura nascentur in orno,

Incultique ferent candentia lilia vepres.

Et moestis ululae cedet philomela querelis.

Quantum ver formosum hieme est iucundius atra,

Quantum mite pirum sorbis est dulcius ipsis,

70

Quantum hirsuta capella suo setosior haedo,

Quantum nocturnis obscuri vesperis umbris

Puniceo exsurgens aurora nitentior ortu est,

Tantum Amarylli aliis mihi carior ipsa puellis.

Hae testes mihi sunt silvae, vicinaque silvis

75

Populus haec, cuius tale est in cortice carmen.

Vellera cum setis aries mutarit, et hircus

Velleribus setas, Amaryllida linquet Iolas.

Sed nos dum longum canimus, iam roscida luna

Apparet caelo, et rapidus deferbuit ardor

80

Demerso iam sole: tamen miser ardet Iolas.

Nimirum nostros nequeunt lenire calores,

Nec quaecumque rigent Ripheo in monte pruinae,

Nec quaecumque simul gelido durantur in Hebro:

Fors tamen hos illa ipsa, potest quae sola, levabit.

85

Sperando interea duros solabimur ignes,

At vos, ne sero dum nox insurgit olympo,

Praesidio umbrarum fretus malus ingruat hostis,

Iam pasti secura greges in ovilia abite.