Andrea Navagero lusus, 25

Reference basis text: C. Griggio, 2001

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


25.

Iam tristi canos glacie concreta capillos

      Afflatu tepidi fugit hiems Zephyri.

Iam nitidum os ver molle auras in luminis audet

      Proferre, et teneros ferre per arva pedes:

5

Tempora diversis tollens halantia sertis

      Purpureo matris Chloridos e gremio,

Summittit varios tellus fecunda colores,

      Convertit molles quo puer ipse gradus.

Et passim, quacumque vagos deflectit ocellos,

10

      Diffugiunt toto nubila cuncta polo.

It prope, et incutiens blandas in pectore flammas,

      Omnia iucundo accendit amore Venus.

Quam circum vario texunt e flore coronas

      Perfusae assyrio rore comam charites.

15

Hinc atque hinc mille aligeri pueri assultantes

      Coniiciunt certa spicula acuta manu.

Concipiunt dulces animalia cuncta calores,

      Persultantque vagi pabula laeta greges.

Ipse suam de colle canens Amaryllida pastor

20

      Pascentes tenui carmine mulcet oves,

Percussaeque nova dulcedine corda volucres

      Dant laetos passim per nemora alta sonos.

Sola gemit, ramoque sedens miserabilis alto

      Absumptum mater Thracia plorat Itym.

25

Di bene, quod nostrae tam longe a finibus orae

      Exactum hoc dira est in regione scelus.

Heu puer infelix, matri dum bracchia tendit

      Assueto cupiens se implicuisse sinu;

Illa ferox animi, caecoque agitata furore

30

      Avulsum duro diripit ense caput.

Quid facis ah demens? ferro quem perdis iniquo,

      Is lac dulce tuis hausit ab uberibus.

Huic tu longinquam votis optare senectam,

      Huic solita es teneras dicere blanditias.

35

Heu miserum genitor nati, infelixque sepulchrum,

      Vt tibi nunc toto pectore sensus abit,

Infandae nosti cum coniugis impia facta,

      Atque epulas mensis tristibus appositas:

Nempe furis, strictoque ruis violentior ense,

40

      Sed sublata alis effugit illa novis.

Perpetuum fleat, ut merita est, longisque querelis

      Antiqui poenas persolvat sceleris.

Nos Turri, dum florifero vere omnia rident,

      Spirat et e summis gratior aura iugis,

45

Nos hic, qua nitida pellucens rivulus unda

      Labitur, et leni murmure dulce sonat,

Cantemus molles formosae Amathusidos ignes,

      Quidque ferox arcu, quid face possit amor.

Armenias domat hic tigres, saevasque leaenas:

50

      Eripit hic summo, cum libet, arma Iovi.

Hoc duce pallentes umbras oeagrius Orpheus,

      Tristiaque horrendi limina regis adit,

Nec timuit, saevaeve Hecates immania monstra,

      Armatasve atris Eumenidas facibus.

55

Hoc cogente, omni cum pectore consternatus

      Abrupto nollet vivere coniugio.

Paulatim Eurydices, veterumque oblitus amorum

      In Calaim tota mente Boreiadem

Exarsit, penitusque insano perditus igne

60

      Sensit ferventes intima ad ossa faces.

Formose O Calai pulchrae genus Orythiae

      Te virides silvae, te cava saxa sonant.

In te suspirat: solum te cogitat Orpheus,

      Per te sollicito nulla quies animo est.