Andrea Navagero lusus, 22

Reference basis text: C. Griggio, 2001

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


22.

Nox bona, quae tacitis terras amplexa tenebris

      Dulcia iucundae furta tegis Veneris.

Dum propero in carae amplexus, et mollia Hyellae

      Oscula, tu nostrae sis comes una viae.

5

Neve aliquis nostros possit deprehendere amores,

      Aera coge atras densius in nebulas.

Gaudia qui credit cuiquam sua, dignus, ut unquam

      Dicier illius nulla puella velit.

Non sola occultanda cavis sunt orgia cistis,

10

      Solave Eleusinae sacra silenda deae.

Ipse etiam sua celari vult furta Cupido,

      Saepius et poenas garrula lingua dedit.

Vna meos, quos et miserata est, novit amores

      Officiis nutrix cognita fida suis.

15

Haec quae me foribus vigilans expectat in ipsis,

      Inque sinum dominae sedula ducit anus.

Hanc praeter, tu sancta, latent qua cuncta, silentque,

      Tu dea sis flammae conscia sola meae,

Quaeque libens adstat nostrorum testis amorum

20

      Nobiscum tota nocte lucerna vigil.