Andrea Navagero lusus, 20

Testo base di riferimento: C. Griggio, 2001

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


20. Damon

Vos mecum e vitreis nymphae Naucelides antris,

Vos mecum viridi paulum considite in herba;

Atque hoc, quem canimus, dignum concedite carmen.

Sic vobis patrias circum vernantia ripas

5

Prata, neque hibernis nivibus viduata, neque aestu,

Sufficiant varios in serta nitentia flores.

Quis dolor o silvae, quae vos o prata tenebat

Moestities? quanto squalebant omnia luctu?

Cum ferus e gelidis descenderet alpibus hostis

10

Assidue, et Latias in praedam verteret oras.

Tum (reor) invita creverunt pabula terra,

Invitae e densis ceciderunt frondibus umbrae.

Quippe abigi raptas pecudes, passimque videbant

Pastorum rapidos tectis involvier ignes.

15

Ipsi etiam hircipedes fauni, satyrique bicornes,

Ipsae etiam in solos nymphae fugere recessus,

Et se se ignotis occultavere latebris.

Et furor is fines prope iam pervaserat omnes,

Iamque fugae deerat nobis locus: undique saevos

20

Cernere erat latis hostes discurrere campis.

Nulla usquam tam secretis lustra abdita silvis,

Nulla aditu est tam difficili, tamque invia rupes,

Quo non saepe greges subitis incursibus acti

Fessa reclinarint in nudo corpora saxo.

25

Et tamen hinc etiam crebri eiecere tumultus.

Insuetaeque maris pecudes (miserabile visu)

Qua pelagi mediis iter intercluditur undis,

Adriaticos videre sinus: et litore curvo,

Pro viridi cytiso, pro molli graminis herba,

30

Et spinis paliuri, et acuta carice pastae

Potarunt salsas nitidis pro fontibus undas,

Et saepe irati timuerunt murmura ponti.

Quod si non novus ex alto demissus olympo

Hanc cladem nostris deus avertisset ab oris,

35

Ausoniis esset nullus iam pastor in agris.

Nos miseri patria extorres, rerum omnium egeni

Ah dolor, externas longe erraremus ad urbes.

Hic nobis dulces saltus, hic pascua nota

Restituit: tutique inquit iam pascite tauros,

40

Iam solitas tuti collo suspendite avenas,

Et desueta diu responsent carmina colles.

Ergo omnes, veluti et Phoebo, Panique quotannis

Pastores certis statuent tibi sacra diebus

Magne pater: nostrisque diu cantabere silvis.

45

Te rupes, te saxa, cavae te maxime Iuli

Convalles, nemorumque frequens iterabit imago.

At vero in nostris quaecumque in saltibus usquam

Quercus erit, ut quaeque suos dant tempora flores,

Semper erit variis ramos innexa coronis,

50

Inscriptumque geret felici nomine truncum.

Tum quoties pastum expellet, pastasve reducet

Nostrum aliquis pecudes, toties id mente revolvens,

Vt liceat factum esse tuo pater optime ductu,

Nullus erit, qui non libet tibi lacte recenti,

55

Nullus erit, qui non teneros tibi nutriat agnos.

Quin audire preces nisi dedignabere agrestes:

Tu nostra ante deos in vota vocaberis omnes.

Ipse ego bina tibi solenni altaria ritu

Et geminos sacra e quercu lauroque virenti

60

Vicino lucos Nauceli in litore ponam.

Hic ripa passim in molli viridante sub umbra,

Vere novo dum floret ager, dum germinat arbos,

Dum vario resonant volucrum nemora avia cantu,

Annua constituam festis convivia ludis.

65

Ductores pecudum hic omnes, rurisque coloni

Contendent iaculo, et rapidi certamine cursus,

Horridaque agresti nudabunt membra palestra.

Ipse pecu et tenero victor donabitur haedo.

Praeterea dulci cantabit harundine Damon

70

Carmina, quae puerum docuit Sebetheius Aegon.

Olim cum procul hinc illis habitaret in oris.

Scilicet ut quondam Assyrii pastoris amore

Capta dea, et caelum, et fulgentia sidera linquens,

Omnibus his cari praeferret Adonidis ignes.

75

Fortunate puer tecum formosa Dione,

Vna tondet oves, una ad mulctralia ducit,

Atque immunda premit caelestibus ubera palmis.

Dum te complexu teneat, non illa recusat,

Tecum inter pecudes vili requiescere culmo.

80

At Mars ipse deae cura tabescit inani.

Fortunate puer, mediis pecus errat in agris:

Tu viridi deiectus in umbra, aut carmina cantas,

Aut posita in Veneris gremio cervice recumbis.

Illa tibi amplexus molles, illa oscula iungit,

85

Caraque odoratis exornat tempora sertis.

Sed tu nimirum, sed felix tu quoque Damon,

Cui licuit toties Aegonem audire canentem,

Divinique senis sacros ediscere cantus.

Quod mihi magne pater, divum si fata dedissent,

90

O quales tibi cantaret mea fistula laudes.

Et quodcumque tamen felix concedet Apollo,

Hoc te unum canet, hoc uni tibi serviet omne.

Nec quidquam magis optarim, quam digna triumphis

Posse tuis, videorque canens tua maxima facta,

95

Inferior nullo, non ipso Aegone futurus.

Ipse suo certet mecum si carmine Daphnis,

Ipse suo Daphnis cum carmine victus abibit.

Interea agrestis dignatus sibila cannae,

Dexter, ades nobis: et quae facis, otia serva.