Andrea Navagero lusus, 19

Testo base di riferimento: C. Griggio, 2001

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


19. Acon

Candida Nympha olim, et Pani dilecta Lyceo

      Crinibus, et culto conspicienda sinu,

Nunc vox, flebilibus quae semper moesta querelis

      Desertos scopulos, deviaque antra colis,

5

Salve Echo officiosa. tibi sub rupe cavata

      Ipse ego lanigeri ductor Acon pecoris

Constituam umbrosum frondenti ex ilice lucum,

      Molliaque ex hedera serta virente feram.

Tu levibus allecta modis silvestris avenae

10

      Excipis e summo carmina nostra iugo:

Tu quoties querimur, duros miserata dolores

      Nescio quid tristi flebile voce gemis.

Nec mirum, quod tu lacrimis movearis amantum:

      Perdidit infelix te quoque durus amor.

15

Ah misera, ipsa quidem et strophio subnectis olenti,

      Et longa molles excolis arte comas.

Ipse puer cultus, ipse omnes odit amores,

      Insequiturque vagas per iuga summa feras.

Quin humiles addis voces: et verba precantis

20

      Effugit, atque omnes negligit ille preces.

Siste gradum immitis, non te violenta leaena,

      Non curvo sequitur dente timendus aper,

Sed quae candenti facie, niveisque papillis

      Vel magno possit nympha placere Iovi.

25

Haec aget et celeres tecum per saxa lacaenas,

      Eque suis tendet retia rara plagis.

Siste gradum immitis, et quas nunc tendis ad undas

      Effuge: causa tuae fons erit ille necis.

Heu miserande puer, tales ten solvere poenas?

30

      Ten decuit tam crudelia fata pati?

Magna parens, quae cuncta leves producis in auras,

      Totaque diverso germine picta nites,

Quae passim arboribus, passim surgentibus herbis

      Sufficis omnifero larga alimenta sinu,

35

Excipe languentem puerum, moribundaque membra,

      Aeternumque tua fac dea vivat ope.

Vivet, et ille vetus zephyro redeunte quotannis

      In niveo candor flore perennis erit.

Tu mecum socias Echo coniunge querelas,

40

      Et percussa novis fletibus antra sonent.

Crudelis Telayra, meos quid spernis amores,

      Quid miseras surda despicis aure preces?

Hei mihi nulla ovium tangit me cura mearum,

      Ex quo me iste tuus perfida torret amor.

45

It miserum pecus, et seri sub vesperis umbras,

      Per se ipsi redeunt in sua tecta greges.

Nec mihi iam niveo complent mulctralia lacte,

      Densaque permisso vellere terga gerunt.

Quin etiam aucupii studium, quo clarus habebar,

50

      Languenti penitus excidit ex animo.

Ite leves passim silvis impune volucres:

      Cuncta novus nostra e mente fugavit amor.

Otia agunt pedicae, et lento lita vimina visco

      In tenebris amites, nexaque lina iacent.