Andrea Navagero lusus, 18

Reference basis text: C. Griggio, 2001

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


18.

Dum furit Alcippes forma Nonacrius Almo,

      Crudeli demum tabe peresus obit,

Almo capripedi non impar arundine Pani,

      Quo nullus nymphis gratior Arcas erat.

5

Spargite odorato pastores flore sepulchrum

      Et simul infusum lacque merumque fluat.

Non iacet ille sub hac ut vos male creditis ulmo:

      In nemus Idalium transtulit alma Venus.

Hic Veneris pascitque greges, cantatque: canentis

10

      Vna adstant charites versibus, adstat amor.

Quin etiam hunc paphii nymphe non ultima coetus

      Deperit, et parilis fervor utrumque tenet.

Nimirum felix almo: modo perfida virgo

      Aspera saevitiae det documenta suae.

15

Pastoris pereat succensa informis amore,

      Respuat assiduas surdior ille preces.

Praebeat hinc saevis tam dura exempla puellis,

      Formosa ut fastus discat habere modum.