Giuseppe Sporeni carmina 1, 17

17. eruditissimo adolescenti Petro Aleandro
Iosephi Sporeni Scodrensis ad Beatam Virginem hymnus

Quo mea Partheniae decus allatura coronae

Musa ruit? Cui nostra fluunt praeconia? Cui se

Pura verecundo summittunt carmina vultu?

Petre, tibi; nam sidereae candentia matris

5

Templa foves plenaque deos veneraris acerra

Ante omnes; tum Assyriae suspensa puellae

Tecta et Idumei venerabile numen Iesus

Innata pietate colis castumque beatae

Sectaris virtutis opus nec degener alti

10

Nomen Aleandri docta complecteris ulna.

At tu (Pieriae nec enim cano dona Thaliae)

Pande serenati sacrata palatia coeli,

Diva Palaestino spectabilis unica partu,

Ipse tuas donec propero sincerus ad aras,

15

Vinctus honorata felicia tempora lauro

Intendoque tuum fidibus proferre canoris

Numen arenosi quo fervida littora ponti,

Quo Ditis regna alta tremunt Stygiaeque lacunae.

Spargite odoratos, pueri, simul undique flores,

20

Accensis date thura focis; bona dicite, matres,

Verba nec abiecta quisquam neget ire lacerna

Incomptisve comis moestoque accedere vultu,

Scilicet ut superae precibus pia numina placet

Virginis et iustas divorum leniat iras.

25

Ipse ego, Sidonia velatus pectora palla

Vocalique lyra plectroque insignis eburno,

Diva, tuas referam laudes. Vos flamina, venti,

Ponite et Aeoliis mites procumbite in antris,

Tuque pares da, terra, vices pontusque procellas

30

Comprimat undantesque sinus tutumque per undas

Praestet iter nautis optataque ad aequora mitis

Evehat et timidis pateat via tuta carinis.

Ite procul nigrae fulgentemque aethera nubes

Linquite et auricomi radiantia lumina Phoebi

35

Per puras sinite ire vias currusque nitentes

Terrenos lustrare globos et curva profundi

Littora stagnantesque lacus camposque virentes.

Sed quid id est? Video rutilas descendere coelo

Lampadas, inflexo quas poplite Phoebus adorat

40

Aurato temone sedens. Procul ite, profani,

Ite procul, nam Virgo sui petit atria templi

Angelicis stipata choris. Quam sacra coruscis

Membra nitent radiis, facies quam pulchra decensque,

Virgo, tibi est! Flavi rutilant diademate crines,

45

Phoebeis sunt ora magis radiata quadrigis

Arctoaque Helice Phaethonteisque favillis

Splendidiora, quibus rerum telluris alumnae

Arsit opus penitusque ipsorum arx alta deorum

Neptunique domus cumque ipsis Naides undis

50

Et Thetis et Triton atque humidus ora Palaemon.

Non tantum Cynosura micat, non candida Phoebe

Nocturnos agitans currus cum forte sereno

Nubila sunt deiecta polo, cum turbidus Auster

Ingentes posuit flatus placidusque sub antris

55

Incubat Aeoliis nec ponti murmura miscet

Silvarumque comas strepitu ferit Africus alto.

Adde quod Eoos superas candore nivales

Marmoreamque Paron; superum te ductor honore

Omni insignivit sacrisque incudibus arte

60

Excoluit mira et divino pollice finxit

Formavitque volens. Hic te natalibus unam

Sordibus excepit primaeva ab origine mundi

Criminibusque aliis. Sed quid praeconia formae,

Virgo, tuae referam? Cedunt tibi sidera, cedunt

65

Coelestes tibi, diva, chori, nec maior in astris

Te manet excepto superum rectore deorum.

Ille quoque Empyrii delapsus culmine coeli

Divinos clausit tua sub praecordia vultus

Mortali sub fronte latens, ut scilicet omnes

70

Damnatorum animas superis imponeret oris

Tartarei Deus exuviis Phlegethontis onustus

Atque triumphatis insignem manibus Orco

Victor agens praedam coniuratasque cohortes

Quas pater illicitis epulis damnaverat Adam

75

Dum cupit, heu, nimium carae indulgere maritae.

Felix illa dies magni qua Conditor orbis

Te matrem Nato elegit voluitque subesse

Cuncta creata tibi. Probitas hoc, diva, fidesque

Hoc tua virginitas meruit; te namque reperta est

80

Sanctior haud mulier totum quaesita per orbem,

Divina melius quae religione beatos

Excoleret coetus vel custodiret honores

Sanctaque iussa deum. Teneris tu, Virgo, sub annis

Templa frequentabas et munera grata deorum

85

Spargebas calathis violas et serta per aras

Ardentesque focos; genitrix hoc sancta docebat

Longaevusque pater Ioachim curvatus ab annis

Hebreaeque nurus. Tunc te inviolata Tonanti

Pectora sidereo referunt sacrasse torumque

90

Promisisse deis et virginitatis honores.

Non tibi mortales thalami taedaeve iugales,

Non cantatus hymen, tibi non laudata fuere

Foedera vel socii cura conubia laeti:

Coeperat aethereus, Virgo, tua membra Cupido

95

Et te divino vinctam retinebat in aestu,

Vincla recusabas nec tu tam grata, sed illi

Gaudebas dare colla magis nec lusit inani

Te spe sanctus Amor. Casta nam condidit alvo

Regnatorem orbis terraque marique potentem.

100

Ergo serenato divum tibi nuncius ore:

"Mater, ave, - dixit - supremi conscia fati,

Ante alios probitate homines felicior una

Et superis dilecta magis. Tu numen Olympi

Concipies utero, quod vasta cacumina coeli,

105

Quod capere unda nequit tellusque Erebique tenebra

Et Stygii regna ima Iovis, tuus unde gementes

Eripiet fetus populos, cum viscera clavis

Fixus anhelantemque animam spirabit in auras

Et trahet extremam moribundo pectore mortem".

110

Summe sator rerum, qui nutu maxima terrae

Fundamenta quatis, qui coelum et numina torques

Rauca maris nubesque regis ventosque feroces,

An maiora tuae poteras dare praemia matri

Quam complere suum divino semine ventrem

115

Teque sub illius componere pectore? Felix

Virgo, iterum felix, cui summae contigit uni

Maiestatis onus sancto circumdare tergo

Hancque simul partu vacuas producere in auras,

Natura admirante, nimis rursusque perenni

120

Virginitate frui et nullos sentire dolores

Dum pareret castaque Iovem demitteret alvo.

Prisca Dioneae cedat reverentia matris

Et magnae Iunonis honor, nec Delphica Phoebum

Templa colant, nec Creta sui veneretur alumni

125

Numina, nec Libyci resonent responsa tonantis

Quaeque rudes fallunt populos oracula, nec sit

Vlla fides avibus, volucres nec providus augur

Consulat aut ventura canat spirantibus extis.

Cedat opis Stygiisque ferat responsa catervis

130

Ore Themis falso, nec te, Saturne, Latino

Roma tholo celebret: tua nam sublimia Christus

Numina prostravit totoque fugavit ab orbe

Dictaei vexilla Iovis Bacchumque sub ipsis

Lyncibus oppressit, Venerem summersit in imis

135

Fluctibus et propria Bellonam contundit hasta,

Quicquid et antiqui fuerat mentita propago

Temporis et quicquid falsas coluere per aras

Thure rudes populi, latuit quos vera superni

Maiestas Patris et fidei reverentia nostrae

140

Quam tibi profuso firmavit sanguine Christus,

Prostrata veterum iam religione deorum.

Cedant Bistoniae metuendae Palladas arae

Externa quae caede madent nec sanguine Phoebe

Gaudeat humano, Scythicae velut incola terrae

145

Scaeva Thoanteae veneratur templa Dianae

Crudelesque colit flammas, Baccho nec adusti

Thura ferant Indi, Saliis nec cura Gradivi

Sit, nec thura Phryges Cybeleia tecta frequentent

Labdaciasque nurus rapiant trieterica Bacchi

150

Sacra, nec Ogygiis incumbant Maenades aris.

Tu quoque Niliacas Io celebrata per urbes

Sis procul et tua templa ruant ac cornibus Apis

Concidat auratis, quin et canis ora genasque

Ponat Atlantiades, nec se se iactet Osiris

155

Inachidos servare torum. Quid tympana prosunt

Vestra? Aegypte, rudes populos praevertere tentas

Et superum irritare Iovem, qui lapsus ab astris

Humanae voluit sufferre incendia gentis

Duraque fata pati, nigris ut faucibus Orci

160

Mortale eriperet genus et super astra locaret

Felices animas. Num duro adamanta creata

Corda geris silicesque graves sub pectore condis?

Vidisti hunc toties superum praecepta docentem

Assyriae per templa viae, tamen esse creatum

165

Coelesti genitore negas et Virginis almo

Vbere conceptum. Non te miracula, non te

Magna docent hunc esse Deum subolemque Tonantis?

Virgo, decus superum, tenebrosam discute noctem

Hebraei ex oculis populi radiisque coruscis

170

Pelle procul nebulas, ut Nati perfida noscat

Turba tui numen, piget, heu, tot adire sub umbris

Tartareis animas Stygiasque videre lacunas.

Vos quoque sidereum quibus est fas noscere Patrem,

Christigenae, geminas ad coelum tendite palmas

175

Et votis placate deos ne tanta perire

Agmina Idumaeosque velint damnare nepotes

Invisumque genus. Populo tu, Virgo benigna,

Parce tuo, nec enim mortales despicis aegros

Ad tua cum positis redeunt sacraria culpis;

180

Praeterea Idaei furias contunde minaces

Regis, Aventinae qui ferro exscindere molis

Fundamenta parat Romanaque moenia et arces

Hesperias ruere et Christi extirpare ministros.

Illis vel potius sacra baptismatis unda

185

Natales maculas infandasque ablue sordes:

Namque tuum facibus Stygiis accensus ovile

Persequitur totumque acies extendit in orbem

Et fatui Maumethis opes sceptrumque potentis

Appetit Ausoniae, nec quisquam castra tuetur,

190

Diva, tuosque lares pariter civilia lassant

Proelia Christicolae et proprios bellantur in artus

Et totis miseri decernunt viribus almae

Imperium Italiae. Germani hinc accola Rheni,

Arduus excelsoque elapsus vertice Dacus

195

Hispanaeque acies concordia signa ferentes;

Illinc aligeri surgunt vexilla leonis

Fluctibus Hadriacis Rhodano comitata frementi;

Dumque videt magno nutantes pondere fasces

Hesperiae, Getici moderator maximus auri

200

Bella parat nobis et fatum immane ducesque

Provocat Ausonios armis Christique phalanges

Cedit atrox Virgoque tui sacraria templi

Arcanosque aditus violentis caedibus implet.

Heu scelus, heu crudele nefas! Hunc saepe frementem

205

Pannonius sensit, rapidum quique incolit Histrum

Illyricosque amnes; hunc Sparta, hunc clara Corinthus,

Epiri hunc tremuere lares, hunc Pharsala tecta

Emathiaeque urbes tuque, o memoranda per omnem

Scodra parens orbem, Cadmeiaque arva Samosque;

210

Hunc nuper Phoebea Rhodos, Rhodos illa frementem

Expavit regique novo servire coacta est.

Quid moror? Hunc lato tellus complexa profundo,

Hunc ipsi Antipodes metuunt, quos nuper Hiberus

Classe adiit valida tumido devectus ab aestu;

215

Hunc Persae Scythicique amnes nixusque fugaci

Parthus equo trepidat. Latis huic Africa campis,

Huic paret Iudaea phalanx, huic Memphis et altae

Confusus Babylonis apex et decolor Indus.

Non tamen his contentus hic est, Capitolia demens

220

Tentat et augustos cupit incestare penates;

Et nisi opem nobis pede tu fers, diva, secundo,

Voti compos erit totumque subegerit orbem

Ense cruentato. Sed tu, placidissima Virgo,

Christicolas tutare tuos aequisque phalanges

225

Iunge tuas animis civiliaque arma reconde.

Imperet Arctois tumidus Germanus in oris

Et Tagus Hispanos curet frenare maniplos;

Gallia trans Alpes, pacato Marte, ministret

Iura suis populis, Venetus quoque sceptra suasque

230

Possideat contentus opes: sic cuncta quiescant

Regna, nec imperii populis sit tanta cupido,

Quin etiam Aetolii rapiant temeraria fratres

Dogmata Eleutherii fugiendaque iussa, nec ullus

Coetus ad hunc properet; vanescat quaeque per orbem

235

Falsa superstitio, Christum colat omnis honore

Thuris et ardentes veneretur Virginis aras.

Ast ego Cirrhaeo demens expulsus ab antro

Insigni plectroque carens, nec concitus oestro

Pierio, nec Pegaseis saturatus ab undis,

240

Vlterius tua, diva, canam praeconia? Quae non

Heroae clangore tubae Rhodopeius Orpheus

Tolleret Ascraeusve senex aut Pindarus ipse

Enthea plectra sonans, vel qui suprema Pelasgis

Busta dedit Laiique pias compescuit umbras.

245

Sed satis haec tenui tibi sit lusisse cothurno,

Stellantis regina poli, primordia Phoebi.

At me longaevos si ducent fata per annos,

Te posthac maiore tuba et maioribus ausis,

Diva, canam. Non me divini Musa Maronis,

250

Non me Dulichii vincet cantator Vlissis:

Virgineo dicam superi te membra Tonantis

Concepisse utero et liquidas fudisse sub auras,

Dicam et Avernales te formidare catervas

Et nigras sine sole domos umbrasque silentes

255

Insuper et magni referam natalia Christi

Et crudele necis genus et crudelia vitae

Fata suae poenamque crucis geminosque latrones;

Inde triumphales super ardua sidera currus

Ordiar advectos Ditemque in regna gementem.

260

Tu modo, diva, meo tristes e pectore curas

Letiferosque fuga sacro medicamine morbos

Nostraque fac rata vota, precor, semperque perenni

Permittas nos pace frui, dum vescimur auris,

Vivere dum nos fata volent tetricaeque sorores.

265

Post obitum flammata super convexa locabis

Et dabis aeternos coeli inspectare meatus.