Giuseppe Sporeni carmina 1, 11

11. ad Redemptorem Nostrum ode

Mundi creator maxime, coelitum

Quo gaudet ingens turba potentium

Et rege laetatur superbo

Sidereusque polus triumphat,

5

Audi, rogo te, vota precantium

Et nostra dexter munera suscipe

Adsisque iam lenis virisque

Supplicibus faveas, Redemptor,

Materna siquid profuit ubera

10

Lactare sacrae candida Virginis

Et regna liventis barathri

Taenariasque adiisse rupes,

Vt nos ab umbris eximeres Stygis

Quos ante Pluto dirus inhorruit

15

Saevaeque vexarunt prophanis

Eumenides facibus sorores

Ac flamma nigro sulphure contudit

Et Styx profundo consito limite

Orcique lugentes catervae

20

Et Stygiae moderator aulae

Pallensque foedo Cerberus horruit

Vultu, paventis ianitor atrii

Ternoque concussit latratu

Tartareis metuendus oris.