Giuseppe Sporeni carmina 1, 10

10. in Passione Domini Nostri ode

Salve festa dies, nam tibi cantibus

Laeti Maeoniis carmina promimus

Sacrosque victori triumphos

Sidereo canimus Tonanti

5

Quos hic Tartareis duxit ab hostibus

Dum Mortis timidae claustra perhorruit

Et regna liventis barathri,

Taenarium populatus Orcum.

Olim sponte sua lapsus ab aethere

10

Sese virgineo clausit in ubere

Mortisque permisit, cruentus,

Vincla pati Deus impotentis

Vt nos e Stygia proriperet domo;

Exhausto petiit sanguine Tartara

15

Victorque laetatus tritoo

Ad superas remeavit oras,

Qui nunc aetheriis in penetralibus

Stellanti solio subsidet arduus

Terrasque prospectat patentes

20

Impavidus tumidosque fluctus,

Ac dextra nebulas concutit aspera

Horrendaque manu fulmina deicit

Innixus et ventos feroces

Aeoliis moderatur antris.

25

Sed iam, Christe, precor, sollicitas preces

Lugentis miseri suscipias, Pater,

Ipsumque permittas fideli

Corde tibi celebrare laudes.