Aurelio Casellio carmina, 1

Testo base di riferimento: G. Perino, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1996-97

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


1. elegia

Quam nos in dirum, miseri, et lacrymabile tempus

      Incidimus, quod iam nulla metalla notant!

Quin potius coeno praesens signabitur aetas

      Informi et siquid foedius esse potest.

5

Tanta volubilitas, tanta est conversio rerum

      Tentet uti priscum velle redire Chaos.

Dedidicit terris sidus quodcunque benignum

      Spargere virtutis semina larga suae;

Ostentant tristes coeli convexa cometas

10

      Qui saevas iaciunt crine rubente minas.

Decipit attonitos tellus ingrata colonos

      Gaudiaque e vano falsa labore capit:

Munera nec Cereris pinguia culta ferunt,

      Dependent rari laeta de vite racemi

15

Palladiae viridis termes mentitur olivae

      Denegat et fruges pomus avara suas.

Hinc inopi victu multis affligimur annis,

      Tabescunt turpi languida membra situ.

Vix reptare fame videas miserabile vulgus,

20

      It stridens querulae vocis ad astra sonus.

Iamque ego quid referam diuturna ac impia bella

      Imparibus quae sunt non satis apta modis?

Quae tot durarunt varie deducta per annos

      Ipsa bis ut posset Pergamos alta capi:

25

Clangores inter raucos strepitusque tubarum

      Horridaque arma inter consenuisse piget.

Imberbes quisquis fulgenti casside vultus

      Principio texit castra cruenta sequens

Ad patrios in fine lares ignota reversus

30

      Canitie inculta retulit ora suis.

Communem populi Ausoniae sensere ruinam

      Nullaque pars aliqua libera clade fuit.

Sed vos, Romulidae, multa graviora tulistis

      Qualia victori collibuere fero.

35

Protinus ingenteis nihil est rapuisse putandum

      Quas series aevi longa pararat opes.

Ante oculos matrum teneris illata puellis

      Vis fuit, ante aras virginibusque sacris.

Frustra confugitur surda ad simulachra deorum

40

      Quae donis moerent, heu, spoliata suis.

Vndique saevitum nullo discrimine in omnes,

      Respersa undanti templa cruore madent.

Dedecus antiquum cupiens ulciscier hostis

      Pulsavit Marii barbarus ossa pede

45

Disiecitque solo veterum monumenta virorum,

      Scypiadas magnos sic abolere putans.

At Tyberis dum vult urbi succurrere captae,

      Vix capiens pleno corpora caesa sinu

Intumuit quam nunquam alias maioribus undis

50

      Tectaque adaequavit gurgite summa pari.

Visa iterum Pyrrhae sunt secula dura reverti

      Cum rapido tota est obruta terra freto.

Qui modo Tyrrhena fueras regantor in ora

      Coeruleis compta floribus, Arne, coma,

55

Deiecto capite ex alto diademate summum

      Cornua per facinus fracta superba gemis.

Hoc utinam magno nunquam licuisset alumno!

      Abstinuisse pias debuit ille manus.

Ecce autem captiva Rhodos, cui turbida frons est

60

      Et rigat humentes lachryma multa genas,

Se miseranda offert et replens questibus auras

      Cum gemitu hos tristi fundit ab ore sonos:

"En ego, quae quondam fueram praeclara potenti

      Imperio et lato quae metuenda mari,

65

Quae toties tuleram devicto ex hoste trophaea,

      Cuius honoratum nomen ubique fuit,

Terrifici cogor sceptro parere tyranni,

      Et (quod turpe nimis) regna prophana pati.

Nec tantum id doleo, quamvis id iure dolendum

70

      Sit mihi, quantum illo moesta dolore gravor:

Ferre laboranti auxilium quod nemo sit ausus,

      Cum traherem longas obsidione moras.

Ergo incorruptae fidei quiqunque fatentur

      Reges tam validi signa verenda sequi

75

Spectarunt mea damna procul funestaque inermes

      Proelia et immoti continuere manus".

Sic ait inque alias prorumperet illa querelas

      Si sineret nimius dicere plura dolor.

Haec sumus, infoelix aetas, et coetera passi

80

      Plurima, quae satius reticere, mala.

Ac ne forte cadant etiam maiora timemus,

      Vt fato in peius tendere cuncta solent.

Alme parens orbis, qui coelum numine torques,

      In melius fausta verte futura vice:

85

Iam dedimus poenas quas nostra admissa requirunt,

      Siquid et antiqui commeruere patres.

Exoriens primum laeto consurgat Eoo

      Omine felici totus ut annus eat.