Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 53

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


53.

Rex, quia sunt flores varii multique colores,

Et sapiunt mores varios, varios et odores,

Milia quot nati sunt mundo, tot variati,

Et totidem grati, si luce forentque probati,

5

Non foret armorum sonitus, rabies animorum,

Impetus ardorum, nec passio mesta dolorum.

Set cur qui flores non reddunt moris odores,

Set dant rancores et sevos fronte rubores,

Percipiunt rorem gratum, pulcrumque colorem,

10

Quidam candorem, quidam rubeumque calorem?

Gratia dat gratis sua munera diva creatis:

Plus habet una satis, minus altera res; neque fatis

Assignanda bona sunt hec venientia dona.

Omnis persona decoratur fonte corona,

15

Divino teste Psalmista; set quia peste

Se pascunt meste mentes, ac divite veste

Nudantur mites fugiunt incurrere lites,

Sic virides vites retinent sua munera dites

Semper et humoris quo manat vena liquoris,

20

Et sic sudoris pretium, quo grande laboris

Redditur. Ergo fore datur omnibus esse labore,

Si cupiunt rore celique fruique calore.

Rex bone, rex digne pretio, rex quippe benigne,

Flores te laudant, res laudant, dogmata laudant,

25

Te cupiunt dominum fore mundi corde Latini

Te laudant dominum, regem cum voce Latini,

Teque, et imperium capias dant vota Latini,

Te rogat imperium quod ames quod mente Latini.

Rex bone, turba bonum te regem vivere donum

30

Optat, deque bono sperat bona conmoda dono,

Nam de rege cupit te cernere sede monarcham

Principe deque cupit fore te ditionis ut archam.

O felix trina vere tunc dote latina

Natio, que bellis turbaris et ipsa procellis,

35

Tunc respirares et tunc decus orbis amares

Atque quieta fores, reparans in corde vigores.

Dic Latium tanto iam tempore turbine quanto

Sic involvisti, tantoque labore fuisti,

Teque retardasti nec iusque tuum reparasti.

40

Nonne fuit sanum bellum vitare profanum

Et reparare statum saltem cum pace beatum?

Quidam prudentes dicunt, rex optime: "Gentes

Martis egent, mundant quo se dum sordibus undant".

Cur ita, cum Martis sors sit mors et rogus artis,

45

Dona recognoscunt, quia pacis et ipsa reposcunt?

Gustato felle, placet inde magis bona melle.

Que stat dulcedo set seva cruore rubedo,

Et necis ambages fiunt et pessima strages.

Qualiter ista ferunt? Quod sint utilia, querunt

50

Illi censentes ubi sunt plures vel egentes

Vel concordantes. Nunquid tanquam reprobantes

Sunt hii tractandi? Non certe suntque piandi.

Est hominum bellum vere crudele macellum

Ac odii cella generatur dira procella.

55

Talia dicentes non sunt ideo sapientes?

Quod radice bonum propria non est, ubi donum

Vtile donabit, vel qua virtute iuvabit?

Id quod morbosum scitur fore vel vitiosum

Et nocet et ledit et cui placet et sibi credit.

60

Tu sapiensque vides, tu post simulataque rides,

Invictus, gratus, doctus, ratione probatus,

Flecti concedis, gaudes, cupis utile, credis

Si flectent flores hii te, captabis honores.

Flores verborum decorant, dant pectus odorum,

65

Perficiunt alacres motus, generant opis acres.

Rex, tua maiestas meruit virtutis honestas:

Cum iuris scutis et <cum> manibusque solutis

Poscunt ut dignas laudes habeasque benignas,

Semper ubique, vices et prospera vota repleta

70

Et res felices et tempora cuncta quieta.

Vivant, queso, satis qui privant te maledictis

Digne vel gratis vel sub dulcedine fictis.

Pone bone mentis curam concedere puram,

Sicut, rex, sentis diram rem vel fore duram,

75

Aut iram mire rationis, que premat hostes,

Pacis seu dire facis arctos rumpere postes

Arte queat. Queris te certe reddere sanum.

Consiliis veris, rex, utere. Visne profanum

Evitare dolum? Sis semper ut esque fidelis.

80

Vis a nave solum linqui? Da flamina velis

Acta tuis. Portum queris sic pacis adire,

Respice, rex, ortum Phebi: lex pontica mire

Exigit ut metas prenoscat nauta peritus

Vrse tam letas quam mestas. Orbe politus

85

Vertitur ipse polus, et totum cardine celum

Illo qui solus regit equo limite velum.

Tu quia virtutem sequeris, virtus tibi donat.

Ardorem ponat qui fert, ardorque salutem

Confert, ipsa salus pacem, pax datque coronam;

90

Ipsa corona bonam vitam: finis bona talus.

Est etenim merces meritorum digna corona,

Sicut dans dona quibus impia monstra coerces;

Est maiestatis robur, ditione repletum,

Iniungensque metum semper cum spe pietatis.

95

Hactenus audisti faciles huius rationes

Agminis, umbones operis, forsanque fuisti

Non contentus eis. Referam set nunc breviora,

Protinus absque mora, que sunt opis arma tropheis,

Mentis oportuna, vitalia cordibus immo,

100

Cum quibus et primo fit palma fidelibus una,

Maior, certa, valens, accepta Deoque timenda

Demonibus, menda sine, si sit ditio malens

Nutum divinum quam quod petit a deitate,

Quam proprium. Late patet hec oratio. Vinum

105

Dulce Deo quod agat taceo meliora salutis.

Si quis hec indagat tenebris animo resolutis,

Penetrat ut celum, set adit faciem deitatis.

Sic habet hec telum perimens genus impietatis,

Orat pro pacis, inimicis parcit iniquis.

110

Transeo veracis mercedem: crimina si quis

Debita vel nexis sibi cuncta remictit, abunde

Consequitur flexis meritis vite bona munde.

Rex, quia debilibus voluisti corde fidelis

Esseque flebilibus tendis tua lumina celis,

115

Ne ledas, rostris parcens, fore quod studuisti

Et nocuis monstris contrarius instituisti.

Regnum servasti, decus et comunis amoris.

Gratia que casti generatur laude pudoris

Te sotiat certe semperque comes tua tecum,

120

Expedit experte, quia pergis in agmine secum.

Sancta, Roberte, comes conservat et utilis ensis,

Quo feriente, domes litisque, carente, forensis

Mentis rancores, et quo tu cinctus ab hoste

Atque tue coste quo tu merearis honores.

125

Splendet rex laude virtutis, roboris arte.

Ac redolet fraude prostrata dupplice Marte.

Cur dicam plures laudes, cur ipse secures

Dicam pravorum cedentes robora morum?

Vrbs modo, rex orat modo. Res urbs anxia plorat,

130

Plorat rex certe nunc anxia. Curre, Roberte,

Curre, feras pacem, litem consume voracem;

Pacem, queso, feras, rabies consume severas,

Iras nunc dele, rancorem destrue, tele

Indignantis opes nichila, vastesque Delopes.

135

Surge modoque, leves te prorsus et erige sursum.

Sta, precor, existens pietas generosa, recursum

Et pia nobilitas, bonitas, rex, atque faceta

Ac bona pro Roma plorante facetia leta.

Vt vivas, requiem queris, non ut requiescas

140

Torpens vis vitam. De me fac ad modo princeps

- inquit nunc Roma -, sicut que ferre deinceps

Non queo languores per deficioque labores;

Sive iuves, seu non tua sum tua cura, pudores

Nollem namque pati te tales, unde mereris

145

Cum fama titulos, sapiens quia tantus haberis.

Scitur, rex, vere, quia non tardabis amore

Cuiusquam, nec melle precum, nec nempe timore,

Nec pretio vel opis spe, nec suadente superba

Peste nec acresti vel progenie vel acerba.

150

Arcet nullus amor virtutem, rex, precibusque

Non incurvaris blandis, sensusque tuusque

Est animus constans, nulla formidine motus.

Si census mundi tibi cum dulcedine totus

Sponderetur, idem stares sine munere mundus.

155

Inflata, scio, mente cares acrique: profundus

Ergo teneret agens torporem sompnus habenas

Cordis, ne faceres generosas res et amenas?

Pessimus est torpor: non est requies hec amanda.

Desidie morbo cor langet, nauta perire

160

Posset pigritia: manus est fervens set amanda

Solliciti: merito torpens patitur mala. Dire

Ergo more linquenda quidem dilatio cuncta est.

O si, rex, vellem modo dicere, que mola inuncta est

Tu faceres! Sileo propter fera verba draconum,

165

Quos non mense quidem sic poscit ius rationum.

Est igitur quia, dante Deo, res publica mentis

Firma salus, nota via certaque vita, parentis

Rectificata velis assummere vota latine

Gentis, quando fretis vaga fluctuat ira carine.

170

Ipsa carina caret rectoribus eius amicis;

Nam tellure manent utentes rebus apricis,

Et metuit navis, ne, dum quatitur mare bellis,

Corruat ex nautis cito maxima turba procellis,

Tempestas fortis, sectans feritate catervas

175

Et tractas mortis strages terat ipsa protervas.

Ergo petit rectis duci cum lumine vectis.