Giuseppe Sporeni carmina 1, 2

2. Crucis adoratio

Lurida cui dat signa dies? Cui flebilis atro

Squallescit Thymbraeus equo noctemque reducit?

Cui ferrugineos Hecates agit orbita currus?

Nosco diem luctusque pios. Te maxime divum

5

Flet rerum natura parens, te lacteus orbis,

Te lugent elementa et amaris questubus haerent.

At Solyme non aequa scelus parat et tua clavo

Membra ligat poenasque amens exercet amaras.

Nulla viri pietas animo nullusque recursat

10

Matris honor, non ulla Dei morientis imago:

Stant ferro subnixae acies patulaque comanteis

Expediunt cervice iubas vigilesque fatigant

Excubias; stat turba ferox atque increpat ore

Infrendens, ceu rupe leo cum viscera praedae

15

Vrget amor durisque angustat hiatibus ora

Imperiosa fames, illi modo pectora turbat

Niliaci regina Phari, modo corniger Ammon,

Pasiphaes modo turpis amor quique asperat ignes

Martis equus, rabido siquando hiat Eumenis ore

20

Pugnacesque cient Bellonae incendia motus.

Sic ne deos fortuna premit? Sic ne impia leti

Fata iubent tormenta pati? Iacet arduus ecce

Mundi opifex rerumque sator; iacet arbiter ingens

Naturae, cui Puniceos Titania ducit

25

Luna choros noctemque trahit, cui verberat Eos

Sidera flammatoque vagum fugat Arcada coelo.

Heu, Clymene, fraudatus amor, vix enthea cervix

Tormentum sufferre valet, vix brachia diram

Sufficiunt amplexa trabem languentibus extis,

30

Brachia Taenarias debellatura secures.

Ecce autem procul immensis clamoribus urget

Spumantem cataphractus equum vibratque minaci

Trux hastile manu et lato ferit ilia ferro:

Sanguinis effluxere imo de vulnere guttae

35

Poculaque arcanis Acheloia mixta figuris,

Pocula venturos circumspicientia ritus

Sacrorum fideique assurgentem undique molem.

At genetrix lacrimosa dolensque in funere Nati

Triste nefas queritur miseroque redarguit ore:

40

"Vt video te, Nate, cadentem, ut vulnere plantas

Traiectum miseraque oculos in matre ferentem,

Vt video te, Nate, pati, quo pectoris ignes

Diffugere tui? Quo formosissimus oris

Secessit vigor et divini sanguinis ardor?

45

Quo vires abiere tuae, Nate optime, Nate,

Nate, animi fax una mei? Certe improbus olim

Creditur has fugisse manus Aquilonius heros

Lucifer aeriaeque minax exercitus alae,

Cum devota phalanx Borealem fastibus Arcton

50

Implicuit Geticoque nefas dirum extulit orbe.

Heu, nimium crudele nefas! Mox ima petivit

Tartara luctificis animarum ululata querelis

Et piceas Acherontis aquas. Num livida cervix,

Nate, tua haec multoque infecti sanguine crines?

55

Hoc ne caput tristesque gene? Me, me, undique me, me

Protelate, viri, iaculis et figite ferro,

Figite me siqua est pietas. Quid, Nate, reflectis

Caesariem? Tenebras tecum, tecum atra subibo

Limina et emeritas aeternis luctibus urbes!"

60

Sic dea; suspirantem imo de pectore matres

Suscipiunt moestae consolanturque dolentem.

Nec iuvenis dilectus abest, cui regia servit

Ales et insano Patmos circumflua Ponto,

Patmos Olympiacae dignata affatibus ore

65

Arcanoque deum eloquio. Iam grandior ibat

Spiritus, ignito Phlegethon qua vortice fumat,

Tartareus Phlegethon formidataeque nefandis

Eumenides populis aeterna piacula miscent,

Cum nox atra die pressit caput et tenebris Sol

70

Implicuit crinale iubar Latonius heros,

Cum turrita parens tremuit. Cybeleia sed quis

Agnovit portenta Hyperioniosque labores?

Quis livescentis pallentia cornua Lunae?

Infrendunt rursus turbae et gravioribus instant

75

Suppliciis augentque scelus; rursum impius urget

Livor anhelantesque manus caeca asperat ira.

Tu vero extremae pateris dispendia vitae

Et tenebras mortemque subis ne tristia posthac

Regna Erebi foedumque triformi Cerberon ore

80

Mortales videant animae, quas dulcia poma

Taenario mersere lacu vetitoque resumptae

Ore dapes. At nos quae digna rependimus aris

Dona tuis? Nec enim purus tua templa sacerdos

Ingreditur purosque tibi face suscitat ignes,

85

Sed quales Medea ferox ubi turbidus Hymen

Attulit Istmiacae liventia serta Creusae,

Serta ministerio magicae gaudentia Lunae,

Quos Scythico Diana tholo dirus ve soporat

Infami nidore Thoas, quos impia servat

90

Elis adhuc, Siculo ve tepentes gurgite Pisae:

Ergo sic te Parca domat? Sic nostra barathro

Proturbant delicta atque exitiabilis error,

Omnipotens? Vos humanae commercia vitae

Quae trahitis fragilemque labanti corpore molem,

95

Vos, animae superum coeli genus et decus orbis,

Luctibus hanc sacrate diem tristesque quotannis

Instaurate obitus et inani graudia busto

Funera nec cupiant post haec habuisse minores.

At prius arcano marcentem pectore labem

100

Et facinus purgate, vagos dum cernitis orbes

Astrorum tacitaque vagantem lampade Phoeben

Alternare vicem rebus, dum contrahit ignes

Phosphoros et tenebris Luna intercepta vagatur.

Atropos haec post fata negat, sed tristibus umbris

105

Supplicium crudele fremit crudusque severa

Fronte dolor, qualem peritura Belides urna

Porphyrionque Athamasque ferunt saevusque Damastor

Et Coeo cum fratre Dymas, qualem excipit ingens

Sisyphus Aegeonque et opaca silentia durae

110

Persephones atroque gementes sulphure manes.

At tu qui picei limen populatus Averni

Regna triumphales ductas super ardua pompas,

Respice nos si digna peto, si non malus obstat

Horror adhuc mortemque Itala sub nube frementem

115

Caesareis expelle iugis, qua turbidus errat

Cormus et irriguo prosternitur aequore Turrus

Tiliaventeusque latex: nec livida Phoebi

Tela per incautas patiaris serpere gentes,

Nec miseram durare famem. Sic te impia Thrace,

120

Sic Arabum delubra ululent et maxima votis

Bactra Paraetoniique colant septem hostia Nili.