Giuseppe Sporeni carmina 1, 1

1. Gloriosus Virgini paean

At quibus haec dabo vota deis? Cui rauca parabo

Sistra et Hyanteo deductum vertice carmen?

Cui movet hoc Sporenus ebur? Tibi saucia taurus

Exta ferat sanctosque tibi circumstrepat ignes

5

Ista dies purique aris dent orgia mystae,

Siderei regina poli. Vacat hoc tibi pulsa

Nocte iubar, vacat Aoniae deus arbiter undae

Et latice exundante Helicon. Iam frondibus aras

Cinge, puer, iam Castalios solemnia motus

10

Concipiant vatumque pia chorus assonet Echo.

Tu, felix, ad templa veni: nec te procul aethrae

Limes agat superumque habitus praepesque noveni

Scaena chori; nec te Solyme trahat aut mage votis

Accumulet fibrisque inhians spirantibus Allus

15

Et Ptolomeeis assurgens fastibus Accho;

Nec te spumiferis sulcaris vada fluctibus Armon

Atque coloratas subnectens vertice nubes

Alliciat, nec sceptra tenens ingentia Coene.

Quid primum, regina, dabis? Qua turbidus ora

20

Sedabit Thymbraeus ebur plectroque locuta

Phemonoe? Tua num volucri primordia Phoebo

Praetulerim curruque Iovis Tegeesque volucri!

Quid primum, regina, dabis? Loquar aurea post te

Astra serenato posuisse cubilia coelo

25

Aegoceronque Hyadasque assurgentemque procellis

Tyndarida Oeteamque ratem Idaeasque favillas

Et Maurae portenta Abylae, cum fortia tellus

Brachia frugiferosque eduxit ab aequore fines,

Dorida cum pressere hiemes vitreumque profundi

30

Glaucus iter conchaque ululans Amathuntide Triton

Asphaltisque Hyale et gavisus vertice Proteus

Ambiguo frenare greges et inertia ponti

Monstra Hyperioniumque calor Phaetonta petivit

Vos, quibus olenia recubans Tegeaticus umbra

35

Inspirat coeleste iubar, quibus ardua summo

Exultant Pangaea iugo, nec inertia Bacchus

Plectra nec ignavos Tritonia suscitat ignes:

Laudibus hanc ambite diem et solemnia casti

Pierio haec rorate lacu. Me parva canentem

40

Musa levat, nec comit ebur nostrisque relegat

Serta comis: age Leucadios, age perfice motus

Affatu, regina, pio talisque micanteis

Cinge focos adytumque subi, exultantia qualem

Sidera prospexere tuis ubi faucibus haesit

45

Aliger et celeri excussit tua corda volatu.

Qui postquam Icario Cybeleia compita novit

Remigio, qua Parrhasium fugat Arcada saevo

Ennosigaeus equo et pallentem verberat Arcton

Despectus Iunonis honor, qua plumbea pubes

50

Pondera per vacui iaculatur inania coeli

Et triplices dant monstra animas et terna volutant

Arma et Echioniae freta prostravere columnae,

Qua Libycus tormenta Gigas tacitaque movebat

Arte Palen tremulasque olidum pecus implicat aras

55

Helloeusque assurgit apex, qua fluctuat ingens

Indus et Eoo spargit vaga cornua Phoebo,

Arcanum tibi nectar hiat, tibi concipit ingens

Eloquium et positis argenteus albicat alis.

Extemplo Deus, ille Deus praecordia blande

60

Casta subit comitque animos, nec gaudia differt

Vberis excepisse tui. Vix Latmia nono

Saxa iugo tremulae prospexerat orbita Lunae,

Cum sese ad tormenta aperit qua densa coronant

Bethlemios pineta apices Chebronque superbum

65

Radit iter Solymaeque frequens protenditur urbi.

Ecce autem nova lux oculis dum panditur Infans,

Emicuit nova lux, atrae cadit obvia nocti

Et magnum testatur opus passimque vagati

Coelicolae dulci rupere silentia voce.

70

Creditur audivisse pecus, dum pascua late

Et fletu Aurorae sudantes carperet herbas,

Quique Palaestinae campis armenta vehebant

Sidereum vidisse iubar trepidisque sonoros

Auribus excepisse modos et carmina divum.

75

Protinus obriguere animi, nam lumina vulgus

Tanta nec emissas voces per inane ferebat

Partitasque acies stellatique agmina coeli.

Quid superum portenta ferant, quid Semita poscat

Ignea mutataeque vices atque orbita Lunae,

80

Edocuit pennata phalanx humilesque deorum

Accubitus rupisque cavos patefecit hiatus.

Huc omnes eciere manus, huc ilicet ingens

Ordo ruit votisque inhiant et grandia figunt

Munera quos Laton, quos nobilis occupat Arbe

85

Legiferosque Abaris complexus vertice manes,

Quos Duma, nec Sicaniis in fluctibus Aetna

Aut Paphiis Amathus fabricata penatibus aut quae

Arni nomen habet divorumque enthea Gaulon

Sacra fovens et Hamae ruituraque Ascalon urbe

90

Et captis Ianoque tenent, quos circuit Aelmon

Et formidatae Latiali sanguine Carrae

Daunaque Balastusque Samisque et moenibus Eglon

Septa Giganteoque exultans agmine Gessen,

Qui Sain Macharasque habitant, qui Magdalon acri

95

Lustrat equo Gazamque subit, quos Tamnius urbis

Cingit apex varioque habitata Diospolis Api.

Adde quod huc Hebraea suos tulit obvia cives;

Huc biblos, huc charta ruunt, huc rusticus Eluin

Pastor agit Sellique acies, nec defuit ustam

100

Qui domibus Phithoma terit, cui mystica Lebna

Arcanum cortina ululat Naboque fluenteis

Auget aquas, cui Iordanes sua cornua miscet.

Denique quos Essena phalanx et candida servant

Regna pudicitiae Soloeque et parvus Arari

105

Coryciumque decus, nec formidabilis acri

Pontus Abantiadae medicoque animatus hiatu

Callirhoe coelique ferens incendia tellus;

Et quae sub mediis Phoebum aspexere tenebris

Surgentem rupes scintillantesque sub ipsa

110

Nocte polos et quos Sarpedon vertice tollit.

Quin et Orontea quicumque iter explicat ora

Qua picturatis attollitur axibus Hermon

Et fera Bistonias Anabe superexcubat iras,

Atque Araba, atque Cave, atque ingens extenditur Aulon

115

Et Menelaei lascivit turba Canopi

Sidoniaeque; ac tandem ingentibus armis

Scipiadum possessa Tyros, quaeque excolit ignes,

Isi, tuos, Babylon sacrumque Serapidis antrum

Et numquam satis amissum veneratur Osirin,

120

Quin et Erythraeo qua vortice murmurat ingens

Oceanus deducta phalanx, huc contulit Eos

Divitias, Titane, tuas, fluit impiger omni

Axe chorus supplexque tuo fert oscula fetu

Atque humili dat vota animo. Tu grandia tollis

125

Numina, tu puerum feno tegis et simul inter

Maternos premis accubitus; stant agmina et omnis

Vulgus hiat numenque Dei praesentis adorat

Et quem mox tetrico excipiet per compita plausu,

Cui pia terribili figet praecordia clavo,

130

Nunc ingens miratur opus. Quae gaudia nobis

Illa dies, quales Hecate vaga miscuit ignes

Pondere cum te fata levant! Quam turbidus atros

Lucifer acclinavit equos, dum saucia Nati

Ora vides illumque horrenda piacula miti

135

Suspendentem animo; tunc et Sipyleia novit

Parthenius lamenta, dolor Phrygioque peredit

Rore genas. Non Erigone, non Daulias ipsum

Tam misere ploravit Ityn rabidoque notavit

Vngue sinus luctuque animum satiavit amaro.

140

At procul haec iam pulsa lues, nam grandia vestros

Attollunt elementa humeros et te vagus aethrae

Cingit apex. Illic septena volumina frenas

Astrorum coelique vias coelique figuras

Partiris: tibi Cassiope, tibi subditus Hydrae

145

Servit honor iaculumque ferox nitidoque decorus

Ense puer. Terras illic pelagique ruinas

Metiris; stant circum animae, quibus emicat ingens

Virginitas plaususque movent blandisque susurrant

Alloquiis ut vipereae tibi nulla colubrae

150

Miscuerint portenta venenatosque pararint

Accubitus, ut te Paphiis sociaverit Hymen

Auspiciis seniorque tuos pius hauserit ignes.

Perpetuos aliae tibi virginitatis honores

Adiiciunt turbantque Iovem Stygiique fragores

155

Helvidii; partus aliae cautesque profantur

Bethlemias, nostrae prima argumenta salutis.

Additur et sublimis honor coelique fatiscit

Imperium nec frena latent cingentia magnos

Vndarum terraeque sinus piceoque sonanteis

160

Amne domos; haec Elysia capis orgia pube,

Haec purae tibi dant animae. Nos expiat ardens

Trinacriaeque Arabumque decor, nos spargimus aris

Vota tuis, seu procero stant carbasa malo

Aegeum fractura salum fremitusque Maleae

165

Navita trux Meroenque legit, sive ambulat oris

Hospes Achaemeniis Geticove extenditur Haemo,

Cimmeria seu rupe cubat. Te concipit imo

Qui subit arma horrenda animo, quique alligat aegro

Membra toro et miserum sicco latus excoquit igni,

170

Te partus cui surgit onus, cui tristia curae

Exta gravant, cui Tartareis Mors incubat alis

Imploratque auditque volens. Tibi casta puellae

Serta ferunt, tibi vox puerorum Heliconia pulsat

Tympana, te Spes iuxta hominum cubat et vaga tecum

175

Progreditur; tibi purpureis chorus assonat alis

Coelicolum, tibi Latoos diademate crines

Impediunt. Salve, rebusque labantibus adsis,

Bellorumque gravi nutantem pondere mundum

Et furiis exundantem morbosque trahentem,

180

Quos nec inexpletus patriis Epidaurius herbis

Sive Machaoniae quirent avertere leges,

Virginea compesce manu: satis obruit ingens

Arva lues. Salve, rebusque labantibus adsis.

Sed quo me deduxit ebur? Cave marmora pinu

185

Mota legas humili, pennis cave fervida tranes

Icariis convexa, Erato: iam carbasa Nereo

Et fragilem suspende ratem, ne saeviat ingens

Tyndaris aut trifidos vibret Saturnius ignes.