Giovanni Cotta carmina, 3

Reference basis text: M. Scorsone, 1991

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


3. ad Veronam

Verona, qui te viderit

Et non amarit protinus

Amore perditissimo,

Is, credo, se ipsum non amat

5

Caretque amandi sensibus

Et odit omnes gratias.