Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 81

81. in Veneta victoria

Quoi totas nunc mollit aquas? Quoi leniter ambit

Adria fluctivagam solito moderatior urbem?

Iuppiter undipotens curru volitante profundum

En secat et posito concedit lora tridente

5

Laetus equis, properatque novos componere lusus,

Portumnusque fremens immani corpore Pristim

Fertur aquis, praestans praesagia certa futurae

Laetitias; Triton currit quoi buccina pendet

Tortilis a dorso, cuius clangore tremiscunt

10

Aequora nympharumque domus, penitusque repostae

Caeruleae sedes in vasti gurgitis imo.

Litore Carpathio Proteus armenta profundi

Ac delphinos agit, curvis qui insultibus omnes

Nobilis Altini ludentes aequora scindunt.

15

Incedunt pariter praegrandia corpora phocae,

Intactique lupi, scombri nec praeda minores

Sunt vitulis; regnat Veneto pax unica ponto.

Sed tamen unde venit numero vallata sororum

Cymothoe, glaucis nec non Panopaea quadrigis

20

Dorida Nereides viridem per salsa sequuntur

Aequora, grandaevumque patrem qui cetera ponti

Numina prospiciens vitreis sic orsus in undis:

Accipite haec animis, laetasque advertite mente

Aequorei coetus tuque a maris optime rector

25

Da gentem memorare tuam, populumque potentem.

Haec urbs Adriaco in magno quam cernitis, ortam

Fluctibus in mediis semper firmissima sedes

Virginis Astreae, divinos pascit alumnos,

Dardaniumque genus; plures creat alma Catones

30

Scipiadas plures bello, totidemque Camillos.

Hic ubi Mygdoniis consurgunt aurea saxis

Pegmata, et Assyrios flammis imitata labores

Dux virtute gravis nec non vergentibus annis,

Lauredanus habet Veneti moderamina sceptri.

35

Illuc cana patrum probitas concurrit in auro

Conspiciturque togis Tyrio fulgentibus ostro

Curia primatum tereti stellata chelydro

Cantibus impletur, reboant clamore sonantum

Aula Corinthiacis centenis aspera signis.

40

Denique laetitiam geminatis plausibus omnis

Contio profundit imo de pectore, namque

Expectata dies est tandem reddita terris.

Expectata diu cunctos deponere planctus

Qua decet et longos visu extenuare dolores.

45

Hac dum Belga furens pugnaret Marte sinistro

Pro Latii imperio victriciaque arma Sicani

Concuterent, cretus Liviano sanguine ductor

Constitit intrepidus; tum protinus ense cruento

Euganea cum gente ruens procumbit in hostes

50

Hos ferit, hos iugulat: quam milia multa rotundo

Fulmine demittit sub tristia Tartara Ditis,

Gallorum quum iuvit opes sociamque phalangem.

Barbaricum deiecit onus penitusque fugavit

Triste iugum, Venetosque in pristina regna redux

55

Extremum mortalis opus magnumque refecit

Imperium gentis Venetae, Italiamque potentem

Reddidit Italiae; quare deponite curas

Pectore, et in gyrum latos producite saltus.

Nec mora sit placidis propere quin tollat in undis

60

Quilibet accentus, et me per operta sequatur

Aequoris immensi. Dabitur sub sedibus imis

Nympharum glomerare chorum magnosque ciere

Laetitiae motus, cunctosque ex ore cachinnos

Adriacam ob palmam sub aquis effundere vastis,

65

Sit ne acies hominum ludis obnoxia tantis.

Mergite vos pelago, licet urinare sub undis.

Contiquit Nereus sic facto fine loquendi

Quum pater et reliqui immersere profundo.