Bonaventura da Bagnoregio rhythmi, 5

5. laudismus de S. Cruce

 

Recordare sanctae crucis

 

Qui perfectam vitam ducis,

 

Collaetare iugiter.

 

Sanctae crucis recordare

 

Et in ipsa meditare

 

Insatiabiliter.

 

Stes in cruce, Christo duce,

 

Donec vivis in hac luce

 

Modo procul dubio.

 

Non quiescas, non tepescas,

 

In hoc crescas, ut calescas

 

Cordis desiderio.

 

Ama crucem, mundi lucem,

 

Et habebis Christum ducem

 

Per aeterna saecula.

 

Cruce corpus circumcinge,

 

Hac constringe, manu pinge

 

Consignando singula.

 

Cor in cruce, crux in corde,

 

Absque sorde sit in corde

 

Quae tranquillum faciat.

 

Lingua crux efficiatur,

 

Crucem promat et loquatur

 

Et nunquam deficiat.

 

Crux in corde, crux in ore

 

Quodam intimo sapore

 

Det libi dulcedinem.

 

Crux in membris dominetur

 

Et ubique situetur

 

Intra totum hominem.

 

Cor a cruce sorbeatur

 

Et in illam rapiatur

 

Amoris incendio.

 

Dissipata carnis rixa,

 

Mens sit tota crucifixa

 

Spiritali gaudio.

 

Specialem fer amorem

 

Et praecipuum honorem

 

Cruci salutiferae.

 

Cum fervore medullarum,

 

Nisu virium tuarum

 

Velis hanc deligere.

 

In praeclara cruce stude

 

Et in ipsa te reclude

 

Magna cum laetitia.

 

Christo sis confixus cruci,

 

Vt sic valeas perduci

 

Secum ad caelestia.

 

Quaere crucem, quaere clavos,

 

Quaere manus, pedes clavos,

 

Quaere fossa lateris.

 

Ibi plaude, ibi gaude

 

Sine fraude, summa laude,

 

Quantumcumque poteris.

 

Istud pactum non sit fractum,

 

Crux praecedat omnem actum

 

Vt succedant prospera.

 

Crux est optima medela,

 

Contra zabulonis tela

 

Valde salutifera.

 

Sis in cruce Christi totus,

 

Prompto animo devotus,

 

Iubilo dulcedinis.

 

Servum Dei crux defendit,

 

Comprehendit et ostendit

 

Vitam rectitudinis.

 

Cum tentatus et afflictus,

 

Derelictus, quasi victus

 

Es inter angustias;

 

Non sis piger neque lentus,

 

Sed sollicite intentus

 

Cruce frontem munias.

 

Cum quiescis, aut laboras,

 

Quando rides, quando ploras

 

Doles sive gaudeas,

 

Quando vadis, quando venis,

 

In solatiis, in poenis

 

Crucem corde teneas.

 

Crux in omnibus pressuris

 

Et in gravibus et duris

 

Est tutum remedium.

 

Crux in poenis et tormentis

 

Est dulcedo piae mentis

 

Et verum refugium.

 

Crux est porta paradisi,

 

In qua Sancti sunt confisi,

 

Qui vicerunt omnia.

 

Crux est mundi medicina,

 

Per quam bonitas divina

 

Fecit mirabilia.

 

Crux est salus animarum,

 

Verum lumen et praeclarum

 

Et dulcedo cordium.

 

Crux est vita Beatorum

 

Et thesaurus perfectorum,

 

Et decor et gaudium.

 

Crux est speculum virtutis,

 

Gloriosae dux salutis,

 

Tota spes fidelium.

 

Crux est decus salvandorum

 

Et solatium eorum

 

Atque desiderium.

 

Crux est navis, crux est portus,

 

Crux deliciarum hortus

 

In quo florent omnia.

 

Crux est fortis armatura

 

Et protectio secura

 

Conterens daemonia.

 

Crux est arbor decorata

 

Christi sanguine sacrata,

 

Cunctis plena fructibus,

 

Quibus animae fruuntur

 

Cum supernis nutriuntur

 

Cibis in caelestibus.

 

O quam felix permanebis,

 

Nunc in cruce si studebis,

 

Donec mundo vixeris!

 

Sine fine laetus eris

 

Tu, qui sanctam crucem quaeris

 

Si perseveraveris.

 

Crucem quaere, crucem gere,

 

Christi crucem intuere

 

Vt amore langueas.

 

Summa fide crucem vide

 

Et plenissime confide,

 

Donec vitam habeas.

 

Circa crucem exercere,

 

Mente debes huic placere

 

Et hanc corde gerere.

 

Hoc est opus salutare

 

Circa crucem laborare

 

Corde, ore et opere.

 

Recordare, frater pie,

 

Septem vicibus in die,

 

Passionis Domini,

 

Per quam sumus liberati

 

Et aeternae vitae dati

 

Et supremo lumini.

 

Hanc si amas et honoras,

 

Dicas illi certas horas,

 

Adhibendo, studium:

 

Horam primam, matutinam,

 

Tertiam, sextam, vespertinam

 

Nonam, completorium.

 

Quando sedes, stas et iaces,

 

Quando loqueris et taces,

 

Fessus cum quieveris,

 

Christum quaeras in quo speras,

 

Crucifixum corde geras

 

Vbicumque fueris.

 

Diligenter pone mentem

 

Super Christum patientem

 

Et sibi condoleas.

 

Christi mortem, christiane,

 

Plange sero atque mane

 

Et in planctu gaudeas.

 

Quam despectus, quam deiectus

 

Rex coelorum est effectus,

 

Vt salvaret saeculum!

 

Esurivit et sitivit,

 

Pauper et egenus ivit

 

Vsque ad patibulum.

 

Recordare paupertatis

 

Et extremae vilitatis

 

Et gravis supplicii

 

Si es compos rationis,

 

Esto memor passionis,

 

Fellis et absinthii.

 

Cum deductus est immensus

 

Et in cruce tunc suspensus,

 

Fugerunt discipuli.

 

Manus, pedes perfoderunt,

 

Et aceto potaverunt

 

Summum Regem saeculi.

 

Cuius oculi beati

 

Sunt in cruce obscurati,

 

Et vultus expalluit.

 

Suo corpori tunc nudo

 

Non remansit pulcritudo,

 

Decor omnis aufugit.

 

Propter hominum peccata

 

Sua caro cruciata

 

Fuit inter verbera.

 

Membra sua sunt distenta

 

Propter aspera tormenta

 

Et illata vulnera.

 

Inter magnos cruciatus

 

Est in cruce lacrymatus

 

Et emisit spiritum.

 

Suspiremus et fleamus,

 

Toto corde doleamus

 

Super Vnigenitum.

 

Qui haec audis ingemisce,

 

Et in istis planctum misce

 

Et cordis moestitias.

 

Corpus ange, corde plange,

 

Mentem frange, manu tange,

 

Christi mortis saevitias.

 

Virum respice dolorum,

 

Et novissimum virorum,

 

Fortem ad supplicia,

 

Tibi gratum sit et aequum

 

Iam in cruce mori secum,

 

Compati convitia.

 

Quando vides te afflictum,

 

Desolatum, ita victum

 

Quod quasi deficias;

 

Christi cogites dolores

 

Graves poenas et moerores,

 

Sputa, contumelias.

 

Bone frater, quiquid agas,

 

Crucifixi vide plagas

 

Et sibi compatere.

 

Omni tempore sint tibi,

 

Quasi spiritales cibi,

 

His gaudenter fruere.

 

Crucifixe, fac me sortem,

 

Vt libenter tuam mortem

 

Plangam, donec vixero,

 

Tecum volo vulnerari,

 

Te libenter amplexari

 

In cruce desidero.

 

Da dolorem quasi rorem,

 

Vt Te plorem Redemptorem

 

Christum, qui me refoves.

 

Non te plices sed felices

 

Cicatrices mille vices

 

Tuas in me refoves.

 

Totum sit, quod ego dixi,

 

Ad honorem Crucifixi,

 

Ad laudem et gloriam;

 

Vt meorum peccatorum

 

Gloriosus rex coelorum

 

Mihi donet veniam.