Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 80

80. ad invictissimum principemque illustrissimum
Bartholomaeum Livianum Vrsinum Venetarum copiarum
imperatorem maximum f. p. deditissimi carmen

Maeoniam iam tende chelim, sat musa salaces

Lusimus Aonidum lymphas; Permessidos antra

Sat vulgata, sonat sat nostris impia Camoenis.

Maiores longe nostris conatibus ausus

5

Versibus aggredior, minimis nam viribus impar

Surgit opus, faciles vero quoi suggerat auras

Liviades, cuius memorantur gesta, futurum

Cuius et imperium seu dulcia regna Sicanis.

Dum Germana manus longa obsidione colonos

10

Cingeret Osopios, Venetorum nobilis ala

Praemissos excepit equos, peditumque catervas,

Moenia praesidio quae Naucellina tenebant.

Hic ubi praesensit Latiam properare phalangem,

Quisque Naonaea miles processit ab arce

15

Obvius armatis, committitur ardua primo

Pugna motu campus qua se diffundit apertus.

Hic acer concursus erat, moribunda videres

Corpora per terras, miseros imitantia planctus,

Nititur incassum tristi legione Liburnus,

20

Spumantemque impingit equum, qui verberat euros

Calcibus, ac frustra nudatum fulminat ensem.

Aenea nam victrix ferratos dente flagellat

Clava viros, infert alios, aliosque retundit

Ictibus impulsus, et foedat sanguine multos.

25

Hic Malatesteas vires Rizanius heros

Sensit, et indomitae iuvenilia robora dextrae

Sanguineas demum victores arma rotantes

Praevertunt acies, et ad oppida caede sequuntur.

Mox Vrsina cohors properans subsedit ad urbis

30

Limina, deturbans et propugnacula plumbo;

Horrisonos mittunt tormenta ad sidera bombos,

Aeriaeque cadunt turres, per tela per hostes

Serpit ovans victor, murique cacumina tandem

Occupat intrepidus; tum celsis moenibus hostes

35

Praecipitanter agit, crescit saevissima caedes;

Expedit ensis iter tota bacchatur in urbe,

Consurgunt gemitus et inania verba dolentum.

Vertitur ad praedam furor omnis, Pergama quondam

Quom caderent, Danai ceu Troia gaza ferebant.

40

Quis deus insequitur? Quae te fortuna fatigat

Vrbs indigna malis? Solvis pro crimine poenas

Barbarico, nec te probitas antiqua revellit

A scelere armorum; verum clementia nostri

Principis hanc speciem nequaquam pertulit urbis:

45

Nec perpessa suos tam tristi turbine cives

Concutier, finem praedae sed classica iussu

Illius indicunt; subito posuere furorem

Ardentes animi, nec non scelus omne quievit.

Nec mora promovit turmas et castra per oras,

50

Qua fluit undosae pluviatilis unda Celinae;

Tum vero ingentes fastus Germanicus hostis

Ponit, ubi auditus celeri properare caterva

Impiger Vrsinus; quoniam cum sanguine magno

Occurrit Cadubrina lues, et Norica caedes,

55

Illyrici gemitus, suspiriaque alta Timavi.

Nec tamen audentes turmas in proelia vertit

Frenatosve opponit equos, totisque recusat

Magnanimam sentire manum gladiumque furentem

Liviadae, sed sola salus sibi visa fugacem

60

Pertentare viam, tumulos, atque invia saxa,

Osopiumque iugum, Latiasque relinquere terras.

Ergo ubi pervenit trepidans, Felleia Nais

Tiliaventaeo qua se conrundit in aestu,

Ecce volat Livianus eques, turbaeque fugaci

65

Cursibus insistit, nec paucos vulnere signat.

Si quis se opposuit clipeo nostrisque resistit

Ensibus, infelix quaerit miserabile letum;

Qui vere insurgit cursu et fugientia vertit

Terga, licet properans, non has tamen aufugit hastas.

70

Difficilis viae ratio est; acclivia serpit

Hic, montanam tenet cervinas ille latebras.

Descendit cataphractus equo, scutumque relinquit

Exuit armillas, et inania proicit arma.

Sola salutiferam praestant angusta viarum

75

Spolia per terras nec non proiecta medelam

Denique vix recipit magno discrimine gentes

Pontevia istoreas, praeda, telisque relictis,

Sed tum victor ovans, partis sine fine trophaeis,

Placat Iuleos cunctos, adimitque tumultus.

80

Ex tunc magnanimus veteri regnator in urbe

Litoris Euganei saevos compescit Iberos,

Barbaricamque fugat rabiem, propellit et omne

Idem Antenoreis externum finibus agmen.

Ceu Hyrcana parens fetus enixa superbit

85

Cauta fovet natos, et dignos concipit ignes

Venator fugiens vacuis formidat in agris,

Moliturque dolos, sic propulsatur ab illo

Impetus hostilis, sio nullo exterrita vivit

Turba metu, placidam sed pax fovet alma quietem.

90

Non tamen ignavum traducant agmina tempus:

Adriacus miles pingui nudatur olivo

Semper et ingentis iaculatur pondera ferri.

Corripit at segnes castigans ocia ductor,

Atque Semiramiis praecingit moenibus urbem.

95

Communitque cavo turritos gurgite muros.

Celtiber interea nequaquam tempora tendit,

Producitque moras per florida rura, nec audet

Ausonium tentare ducem, Venetosque maniplos,

Sed genio indulgens Semelis colit orgia nati,

100

Sive sacrum Paphiae, tenerisque cubilia plumis.

Heu te Hispane latet tibi quid solatia portent,

Quantaque delitiae praestent dispendia; vivit,

Vivit qui nobis cunctando restituet rem,

Et fractos animos, et mollia conteret arma;

105

Nec mora procedet nimium modo tempora dentur

Non hos puniceo tingetis sanguine campos.

Vos alio traducet edax necis hora, reservat

Parthenopaeus ager vestra pro morte sepulcrum.

Hic scelus expetitur, pro longa fraude luetis

110

Hic meritas poenas; scelerum praestabitur omnis

Vltio et imperiis vestris saturata cruore.

Protinus haec tellus etiam saturabitur alto.

Non ego falsa loquor, quoniam mihi Phoebus Apollo

Scire futura dedit, vobisque ego carmine pando;

115

Quae monstrata mihi docuit, quae Cinthius auctor

Ad maiora vocant Livianum rata, poposcit.

Nunc sibi rectorem pro fortibus Apula regnis

Terra suis, dominum sibi Sicelis unda requirit.

Veh tibi, si quis eris, qui opponas pectora fatis;

120

Nec te mille teget lorica trilicibus apta

Quin ructes animam multo cum sanguine tinctam.

Traditur in magnos nam nulla potentia divos,

Is dum praeses erit, tum rursus venerit aetas

Aurea qua extendet sese Liviana potestas.

125

Tunc Erycina salix fructus producet eburnos,

Roscida mella comis sudabit silva Pachini,

Robora nectareas rundent Lilybaeia guttas.

Liviadae nutu puto Crinisius amnis

Lactea praestabit sitienti pocula fundo.

130

Ipsa Arethusa vagis non aspernabitur undis

Fluminis amplexus, solito sed laetior, altis

Cursibus Alphei sociata per aequora tendet.

Protinus extinguet candentes Aetna favillas

Torrida pascetur nec flamma Typhoidos artus.

135

Numine Liviadae latrantia comprimet ora

Scylla vorax, placidosque vomet conversa Charybdis

A barathro fluctus et iniquum molliet aequor.

Ipse Apeninnis iterum praerupta Pelori

Cautibus adiunget, geminasque revinciet oras,

140

Megaricosque sinus, et tristes auferet undas.

Omne scelus fugiet, felicia saecla subibunt

Ver erit aeternum tum nullus frigora pastor

Rupibus Hiblaeis, et nullos sentiet aestus.

Ipse Syracusio felicia tempora plectro

145

Trinacriae recinam, viresque in carmina cunctas

Vndique profundam; tum longis inclite ductor

Laudibus extollam; tum te super aethera condam.