Nicolò D'Arco numeri 200 - 299, 239

Testo base di riferimento: Mariano Welber, Edizioni UCT, Trento, 1995

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


239. elegia in Marcum Antonium Turrium Veronensem

Ecce iterum vocat ad luctum me Turrius, et iam

      Dudum intermissas postulat inferias,

Carmina et antiqui offitium testantia amoris:

      Quisnam illi ingratus munera digna neget?

5

Me iuvat iccirco chartis mandare dolorem

      Quem pia non sicco lumine Laura legat:

Laura decus Nympharum, olim dilecta poetae,

      In cuius clarum nomine fecit opus.

Illa quidem, Turri, postquam te fata tulerunt,

10

      Quantos languenti corde dedit gemitus:

Cum tantum fleret quantum, viduata marito,

      Virgo, lares tristis cum redit ad patrios,

Frigida deserto dormire coacta cubili

      Et sola in vacuo pervigilare thoro!

15

Ah, quoties letho optavit finire dolorem

      Atque inter cineres compositam esse tuos!

Ah, quae moesta tui discessu verba locuta est,

      Cum stillanti oculis rore maderet humus!

Iam prece Persephones et coniugis implorata

20

      Sensibus erreptis excidit ante rogos

Et secuit flavos formoso e vertice crines

      Et quae ludebant per rosea ora comae.

Haec tulit infelix nigrae munuscula morti;

      Haec dedit exequiis tristia dona tuis.

25

Ex illo nitidos non carpsit tempore flores

      Nec perluciduli fluminis hausit aquam,

Nec quisquam Assyrio fragrantem hanc sensit odore,

      Nec dulces posthac fundere ut ante sonos;

Nec potis est quisquam verbis lenire dolentem:

30

      Et iam aestas una atque altera praeteriit,

Cum tua honorato donavimus ossa sepulchro

      Et tibi fraternae iusta dedere manus.

Illa gemit, seu nymboso sedet Apenino,

      Seu fertur celeri per maria alta rate;

35

Et cum sol vestit terram et cum mergitur undis,

      Ingeminat luctus et magis atque magis.

Ah quoties dixi: "Iam tempus solvere luctu

      Lumina: iam lachrymis satque superque datum est;

Debita, Laura, viro iam munera persoluisti:

40

      Desine iam tantis te cruciare malis"!

Non tamen assiduo cessat tabescere fletu:

      Turgiduli aeterno rore madent oculi.

Vt foliis tenerum caput inclinant hiacynthi

      Cum pluvia emolles forte gravantur aqua,

45

Et iam purpureus languet depressus humi flos

      Nec templa exornat candida caelicolum:

Sic lachrymis ubertim effusis extenuata est

      Nec priscum retinet languida facta decus.

Nunc etiam veteres mecum officiosa querellas

50

      Integrat, antiquo moesta sedens tumulo.

Audiit hos gemitus Verona ex collibus altis;

      Miscuit huic lachrymas lene fluens Athesis.

Heu, Verona, tibi iucundum lumen ademptum est,

      Cum bello exardens ferveret Italia!

55

Illa tempestate malis deperdita fatis,

      Clamabas surdos in tua vota deos.

Infelix bellum urgebat, lachrymabile bellum,

      Bellum hominum et virtutum aspera pernicies.

Heu, Verona, olim flos Europaeque Asiaeque,

60

      Vnica doctorum mater amata virum!

Tu non frigidulum fovisti corpus alumni,

      Sed quae Benaci fluctibus alluitur

Ri<p>a, viro felix, illius clara sepulchro

      Quem miseri nautae numinis instar habent:

65

Cum venti circum adlatrant spumantibus undis,

      Illius puppis numine tuta volat;

Aspirant placidi iucundo murmure venti,

      Suspirat Zephyrus leniter horrificans.

Benacus pater huic assurgit sedibus imis

70

      Cum mare pacatum saepe supervehitur;

Illum circumstant Benacides admirantes

      Et se prae invidia fluctibus increpitant.

Iccirco tumulo sacras pendere tabellas

      Vidimus, et templo multa corolla nitet.

75

Stant myrti amplexae tumulum laurusque virentes,

      Quas memor assiduis Laura rigat lachrymis;

Sponte sua insurgunt citri superimpendentes:

      Illas non aestas, non fera adurit hyems;

Vidimus hoc violas passim vernare sepulcro:

80

      Vidimus hyberno tempore hiare rosas.

Has inter lachrymas fundit medicina tepenteis:

      Nam medicina tibi quando parem inveniet?

Quod ne hoc officium pertranseat illaudatum,

      Te medicas artes instituisse ferunt.

85

Nam quis te melius succos cognovit et herbas?

      Quis naturae arcana altius explicuit?

Te quoque cantantem sylvae sunt saepe secutae;

      Ipse Athesis tacita pone secutus aqua est.

Te Ticini Nymphae audierunt paeana canentem

90

      Propter iucundi fluminis hospitium.

Cantabas, memini: querulae tacuere cicadae,

      Nec strepuit rauco sylva refracta sono.

Olim cum caneres, quae praemia digna tulisti,

      Cum te arctis carum amplexibus exciperet

95

Laura, tibi iucunda! Et sidera nocte serena

      Fulgebant tremulis conscia luminibus.

Illa in te dulces furtim argutabat amores,

      Libans mista pudore oscula virgineo,

Et modo gaudebat Veneris conferre loquellas:

100

      Vocibus in vestris mutuus ardor erat.

Sed, quoniam casu te sors oppressit acerbo,

      Laeta recordari tempora nunc miserum est.

Nam quis te invidit nobis deus: an quia amantes

      Stare diu unanimes impia fata vetant?

105

Invida te nu<m>quid rapuerunt numina terris

      Vt caelum ornarent lumine conspicuo?

Certe dignus eras caelo fulgere sereno,

      Esse Ariadneae stella propinqua comae.

Sed quid plura loquar? Tantas dum scribere laudes

110

      Exopto, scribendo anxius invigilo.

Ergo, Flaminiae gentis decus, edite Musis,

      Marce, renascentis unica spes Latii,

Ingrati vitio ne temporis oscuretur,

      Illum aetas docto in carmine longa legat:

115

Na<m>que sibi tales fieri mandavit honores

      Doctorumque pet<i>it scripta diserta virum.

Ille tuo dignus laudari carmine: nam tu

      Antiquos doctis versibus aequiperas.

Mi sat erit lachrymas cineri dare semper amici,

120

      Quo sine iam non est vivere dulce <meum>.