Nicolò D'Arco numeri 200 - 299, 234

Testo base di riferimento: Mariano Welber, Edizioni UCT, Trento, 1995

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


234. in Patelanum Pintiomastigem ode

Quid virum vexas, Patelane, amicum

Pintium, oblatrans veluti canis qui

Inferus sonteis animas trifauci

Territat ore?

5

Quem Tridentinae stupuere gentes

Olim et orantem et pueros docentem,

Quem modo Ocnaei celebrant nepotes,

Stulte, lacessis?

Laurea quem ornavit Apollinari

10

Caesar invictus, meritisque frondem

Fronte quaesitam posuit deditque

Esse poetam,

Naviger quem tot titulis beavit

Ille, Musarum decus Italarum,

15

Quem flet erreptum Venetus diuque

Flebit ademptum?

At nihil morsus rabidosve rictus

Pintius curat pedagogi: obaudit

Ille latratus miserorum ineptasque

20

Vnius assis

Aestimat nugas. Caput infacetum,

Saevis incassum, velut unda vasti

Frangitur circa scopulum profundi

Profitiens nil:

25

Illa non saxum labefactat haerens,

Excitet spumam licet atque firma

Illius radice tonet, minaci

Flamine pulsa.