46.
Dicit compatiens Dilectio fervida Rome:
"Non loquor hec pro me, set sancti fervida Thome
Cogit hec ipsa loqui, que fert affectio, verba.
Nec debent cerni collecta prout vel acerba
5
Aspera". - Sic igitur fatur Dilectio dulcis,
Mella trahens favicis hec delectantia sulcis.
"Per regum regem, qui singula regna creavit,
Etternam vitam qui iustis seque paravit,
Per primogenitum Christumque suum dominorum
10
Quem credis Dominum Salvatoremque bonorum,
Qui Deus est et homo, te per carismata dona,
Ne spectes septem rogo, nunc dum dico, triona,
Ne retrahas aures a verbis que loquor istis.
Pro Latiis vere nunc compatior nece pistis.
15
Perque tuam stirpem generosam, te per amorem
Quem servas fidei, per quem cunctis et honorem
Christicolis prebes nunc precipueque Latinis
Et quos inmersos nunc prospicis esse ruinis,
Audi consilium quod ego, Dilectio, pono
20
Lance tue mentis pro pacis divite dono.
Set breviter quosdam referam, quos fervor amoris
Attraxit patrie plus quam fuga plena timoris.
Codrus, dux fervens, ut plebs foret Actica Spartis
Libera, se morti tribuit manibus trucis artis.
25
Ne, quas iurarat servare, Lacena iuventus
Rumperet hec leges, Tracie longissima ventus,
Regna tulit, nunquam rediturum sponte Ligurgum
Et coluit vilem, non cognitus advena, burgum:
Tantus amor patriam dilexit vivere recte.
30
Leges nam claudunt perversa putamina vecte.
Libertatis amor Darium sotiosque Magorum
Procurare necem latebrasque pudoris eorum
Impulit, et Moysem, cum Nilicolas ibi fugit,
Et post, cum rediit et ad Equora Rubra refugit.
35
Sanctus amor patrie Machabeos ferre coegit
Tot fera bella simul discrimina; cum data legit
Iussa Dei, David fecit mactare Goliam.
Sanson amore Philisteos. Quis fecit Heliam
Ignem de celo, nisi zelus amoris, habere
40
Atque cremare viros audentes dura iubere?
Dicam mirandos pro libertatis amore,
Aut Decios Fabiosque necem subiisse vigore.
Aut alios referam, quos proque salute Quirites
Proque bono patrie produxit amor fore dites
45
Nomine perpetuo, Paulum, Lepidos, Scipiones,
Ac etate sua venerandos iure Catones.
Induperatores ideo sub nube relinquam,
Nam paucos movit bene vivere dux amor, inquam.
Sub brevitate tuli quorum pia facta caloris
50
Ardentis stimulavit amor vel fructus honori.
Te moveat, precor, almus amor pro supplice Roma,
Cuius sunt frondes et diruta vivida poma.
Nec tamen auxilium querit discrimine plenum,
Set decus attollens et munus pacis amenum.
55
Fac, precor, ut redeant concordes, fac, ad amorem,
Fac ponant odium, fac linquant corde furorem,
Si reparare cupis que sunt detenta nefande.
Vota quietis eis et libera pectora pande.
Dum geris officium pro libertate senatus:
60
Vtere: coge pecus dimictere castra reatus.
Estque senatus (ego sic censeo) tota Latina
Gens tuus et Christi, quia rex et sancta carina.
Parcere namque decet subiectis, calce rebelles
Conculcare, feras rostris excerpere pelles.
65
Sunt qui non querunt ut agant bona, peste coacti
Ni fuerint, pressique truci tortore, subacti
Tormentis. Alii sunt. qui, dulcedine ducti,
Omne bonum gliscunt, faciunt parentque reducti
Officiis molli monitu. Rex, hec quia sentis,
70
Cuncta tenes prompte tanquam sita lumine mentis.
Cumque sit artis opus magnus verusque magister,
Ars dum cauta subit, tunc omnia vota minister
Perficit, ut doctus. Plebs indiget arte Quiritum,
Non gravitate regi: si copia previa, ritum
75
Annone victusque, cibat dulcore, domatur
Illa famis rabies, que non ieiuna moratur
Lege sub iniuncta, set subditur Vrbis amori.
Pasce, Deus, populum: sic libertate decori
Preponit propria cum nobilitate latinum,
80
Vt nolit morem nisi quem tenet accipi trinum,
Delitiis tangi, cum delitiis revocari,
Delitiis pasci, cum delitiis decorari.
Tunc est cordatus, tunc venaturque libenter,
Tunc audax auceps, tunc aves rapit ipse libenter.
85
Militiam gestis, Romanos pasce pudorem:
Horres hos, tecum habeas tunc set per amorem,
Marte tuos comites credas et Marte valentes,
Nam sunt cordati nullum pugnando timentes.