45.
Spesque vocata suos cantavit cernua versus
In celum: "Quoniam Pharao fuit in mare mersus,
Optimus est finis quem non conturbat Averni
Fumus, set vite debet susceptio cerni.
5
Spes habet et firmat: quod si modo suscipis istam
Curam pro Roma, quam nosti turbine pistam,
Induperatoris sedem merebis in Vrbe:
Iam sonat hoc vocis comunis adoptio turbe.
Sanctius imperii solium reor esse mereri,
10
Spes ego, quam solium secus imperiumque teneri.
Quid valet hec pompe mundane gloria? Nonne
Fit cinis hoc vanum congestum corporis omne?
Virtus ascendit super omnia sydera certe.
Tu bene sic speras ascendere, Speque, Roberte,
15
Me comitante, poli gaudebis sede beata.
Set differre moras sentit: post non dare grata
Lucra nec expertum scitur ius reddere rectum.
Ha, bone rex, medium capies opus: incipe tectum;
Mox paries faciet feliciter: ergo labora,
20
Felix quam speras meliorque parabitur hora.
Hic labor, hoc opus est facilis placidusque volenti.
Incipe! Dimidium facti datur incipienti.
Si mecum capies, rex, hanc, duce me, cito curam,
Ad maiora scies vim semper crescere duram,
25
Scis bene quod duris gaudet persistere bellis
Virtus, dum superat sua fortis frigora pellis.
Tecum semper ero: vinces figmentaque mecum,
Semper victor eris, fuero dum Spes ego tecum.
Causa quidem Rome miserabilis et pia regem
30
Invitatque pium te nuncque piam dare legem.
Auxilium valde festinum tu, bone princeps,
Hoc prestare potes: propera cito ferre, deinceps
Carus Amor causas ardenter proferet. Ergo
Exaudi clementer eum qui pondera tergo
35
Dulciter usque gerit, donec sortitur amata.
Ma quidem vere fertur dilectio grata.
Rex, decus illud ama quod, amatum, det tibi fructum
Quive malum caveat, prudens, incurrere luctum.
Crede micchi, queso, credens mox pace frueris
40
Regni: nullus erit, quia sic virtute mereris,
Qui te vel regnum ledat vel terreat hostis.
Sic sum, Spes, fortis contra fera prelia postis".