Nicolò D'Arco numeri 1 - 99, 94

Testo base di riferimento: Mariano Welber, Edizioni UCT, Trento, 1995

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


94. ad Caelarinam

O dea quae caelo nomen deducis ab alto,

      Caelarina, deorum inclyta progenies,

Aetatis quantum flos est brevis, et cito forma

      Labitur et formosa omnia praetereunt!

5

Exerce virides annos et carpe iuventam

      Et Veneri assiduo munere des operam.

Nonne vides veluti ver praeterit et redit aestas,

      Succeditque brevi tempore tristis hyems?

Qui modo purpureum flores caput ostendebant

10

      Languiduli passim decutiuntur humi.

Non semper formae virides servantur honores

      Nec semper crines per rosea ora fluunt:

Nec tu iucundos semper spirabis amores,

      Non oculis eadem gratia semper erit.

15

Nunc iuvenes et mille proci tua tecta frequentant

      Et iacet ante tuos Brixia tota pedes;

In foribus citharae pendent et serta coronant

      Limina <et hic> iuvenum plurima rixa sonat.

Tu tamen ipsa cubas uno contenta marito

20

      Qui dudum hyberna est frigidior glatie

Nec sapit hic instar pueri neque dignus amari

      ***

O si me quoque, diva, voles, formosa, maritum -

      Ah mihi ne possis tanta negare bona -

25

Tecum ego f<o>elices agerem faelicius annos:

      Esses unanimi iuncta, puella, viro.

Dicere tunc posses: "Hic nostro dignus amore est;

      Quid mihi cum pingui, quid mihi cum stolido est"?