Nicolò D'Arco numeri 1 - 99, 92

Testo base di riferimento: Mariano Welber, Edizioni UCT, Trento, 1995

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


92.

O pingui coniuncta viro, coniuncta marito,

      Illepido, salve, hoc digna, puella, viro!

Dispeream si vos unquam bona foemina amare

      Vlla potest nec vos quis puer ingenuus:

5

Nam semper vestros rixa turbatis amores

      Et tristi haud tacitum voce cubile sonat.

Pulvinus tamen est illic attritus utrinque

      Assyrio et mollis flagrat odore torus;

Hic etiam tremuli argutatio plurima lecti

10

      Quassaque sentitur sponda procaxque Venus;

Sed postquam explestis lascivae munera divae

      Vestra hinc atque illinc iurgia pervolitant.

Lectulus hoc dixit, qui vos mala multa loquutos

      Sensit et audivit turpia flagitia:

15

Namque tibi coniunx dare toxica saeva minatur.

      Idque tuus genitor cognitum habere potest:

Namque illi hoc dudum multi dixere propinqui,

      Sed non es<t> curae, filia bella, patri.

Dii magni, ut luxit funesto lumine thaeda

20

      Connubio huic et quam dira volavit avis!

I nunc, infoelix, et diti nube marito:

      Inferni Ditem nam reor esse deum.