Nicolò D'Arco numeri 1 - 99, 91

Testo base di riferimento: Mariano Welber, Edizioni UCT, Trento, 1995

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


91. de martinalibus

Martinalia sunt: puer, dyotam,

Spumante<m> et pateras mero Lyaeo

Inger; perniciem meri fugato,

Nec lymphis iugula vetus Phalernum.

5

Sonent vocibus omnia ebriorum.

Iam Morus riget et tremit Bosellus

Et circum omnia feruntur illis:

Inflarunt quoque venulas Iaccho!

Vt se proluit aurea dyota,

10

Vt vinum impiger hausit ore hiulco

Hilas, delitiae mei poetae!

Sex immania vasa gurgitavit

Pro dulci Lepida sua Nearchus,

Et pro litterulis suae Fabullae

15

Septem pocula candidus Trophinus.

Ludatur pariter, simul bibatur;

Collusor meus adsit et vocatus

Compransor: madeant mero ministri.

Scortillum madeat satis venustum

20

Nec possit tremulas nates movere:

Neget concubitum. Et natent olenti

Lenaeo pavimenta: nunc Alexim,

Veronae quoque flosculum patulcum,

Labantem videam modo hunc modo illum,

25

Hunc tardum, sed et alterum superbum

Nec concumbere possit hic neque ille.

Franciscus vomat, et suo cachino

Hunc derideat ebrius Carinus

Nec dormire queat suam Bosellus

30

Insanus crapulam: huic liget Lyaeus

Linguam, atque ille loqui volens oberret.

Nos vero adveniente nocte opaca

Fusi per tabulata dormiamus -

Pars nostrum in tabulis sepulta vino

35

Profundum capiat simili soporem:

Ad noctem quoque tertiam recumbat,

Nec quisquam excitet ebrios sodales -

Vt, cum illuxerit, illa nesciamus

Quae nos ebria turba fecerimus,

40

Hesterni immemores ioci atque vini.

Martinus comes hoc iubet Lyaei:

His parere puto necesse divis

Qui curas abigunt molestiasque.