Nicolò D'Arco numeri 1 - 99, 47

Testo base di riferimento: Mariano Welber, Edizioni UCT, Trento, 1995

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


47. in funere Marci Antonii Turrii

Assiduo quanquam mea mens confecta dolore

Iamdudum et invidet mordacibus anxia curis,

Turriano tamen exequias et solvite iusta,

Pierides, iuvenemque sacris intexite chartis

5

Vt superet mortem fama super aethera notus

Et vivat magis atque magis, neve ulla vetustas

Illum nocte tegat caeca neu deleat aetas.

Quae regio vel quae loca vos tenuere, Camaenae,

Qui colles aprici, illum dum fata manebant?

10

Nam neque Benaci littus neque proxima Ripae

Patria vos tenuit neque nubifer Apenninus;

Sirmio non, docto <nimium> veneranda Catullo:

Illum etiam sylvae et pecudum flevere magistri

Illum etiam Verona suum ploravit alumnum,

15

Verona heu iam exhausta viris, quondam inclyta doctis

Ingeniis et dives opum et pulcherrima rerum.

Illius mortem miseratus gurgite ab alto

Extulit horrendum caput et convicia torsit

In superos Athesis: salices sensere gementem

20

Ipsum Athesim, glaucae salices sensere querellas.

Quin etiam Nymphae Benacides extirpantes

Caesariem venere: vocant crudelia fata

Gardaque <Cyan>ippeque Arethusaque Dinameneque

Et Turris formosa et passis Laura capillis.

25

Frigidulos madido singultus ore trahebat

Caerula Laodice: "Iuveni succurrite - clamat-

Numina, ferte et opem misero atque avertite fatum".

Attoniti vitreis de sedibus exiliere

Tritonum chorus et morientis poenitet illos.

30

At senior tumidis surgens Benacus ab undis

"Tollite iam lachrymas - inquit - <nil> talia curat,

Crudelis, sed nec lachrimis mors flectitur ullis;

Nec te poeniteat mortis, divine poeta:

Nam siquid vatum foelicia carmina possunt,

35

Nulla dies unquam nostro te subtrahet aevo;

Hoc tibi solamen sit, spes ea certa laborum".

Ille tamen, veluti succumbens victima morti,

Lumina quum moriens languentia declinaret,

Has rupit voces et quaestus fudit acerbos:

40

"Dii, siqua est pietas, nundum decerpite florem

Immaturi aevi nec dulcem abrumpite vitam:

S<in> aliter visum est fatis <viridique> iuventa

Me spoliare parant - si vitam puriter egi -

Opto mea in tumulo tunc molliter ossa quiescant".

45

His dictis labefacti animi multusque per omnes

It gemitus: resonat maestum per compita murmur

Quale solet cum saepe aestate incanduit aether

Et caeli rabies et apes sub sole rubenti

Inclusae tectis aegrae dant murmur et ipso

50

Limine fit strepitus, resonant et frondea rura.

***

Ventosae extemplo planxerunt littora Ripae

Aeriae unde sonant magnis clamoribus Alpes.

Ipsi etiam montes, ipsa oppida contremuerunt

55

Insolito motu et nemora intonuere profunda

Et simulachra etiam pallentia more futura

Sudarunt: diras facies nos vidimus ipsi,

Errantesque animae auditae, vocesque deorum;

At bubo in tumulis et in culminibus desertis

60

Nocte sedens serum importuna voce canebat.

Et lugubre rubens caelo incandente comaeta

Sanguineum ostendit crinem mortalibus aegris;

Ipse Arcus tristis scopuli de vertice summi

Signa dedit mortis: nam saxum e monte revulsum

65

Deiiecitque domos et tecta sonantia fregit

Annosasque ornos et amicas pacis olivas

Erruit, et moles tunc praecipiti decursu

Stravit humi viridem laurum a radicibus imis.

Postquam mors illum per opaca silentia noctis

70

Abstulit et iuvenem crudeli mersit Averno,

Virtute egregium iuvenem, retro fugit undas

Calliope silvasque avertitur et Parnasum

Indignata suis cum fontibus aspernata est.

Iccirco miseros fratres maestasque sorores

75

Cernere erat lacerare genas atque ungue capillos.

Exclamant: "Frater, nostrae pars maxima vitae,

Frater ubi es heu heu?", interruptaque verba relinquunt;

Plura loqui prohibet dolor: at stillare videres

Oraque pectoraque et lachrymas versare fluenteis.

80

Quos ego tunc gemitus, quae non suspiria sensi!

Non igitur possem verbis memorare nec ullis

Laudibus illorum pietatem aequare canendo.

Tum primum Ticinus liquidis argenteus undis

Multa gemens caecoque latens expalluit antro,

85

Exosus lucem et nebula vellatus opaca;

Indoluit, caelumque vocans crudele, iuventus

Clara toga clara et studiis quaesivit ademptum,

"Marce" vocans, te, Marce, vocans: te tota sonabant

Littora, te totis referebat vallibus Eccho.

90

***

Non igitur posthac Ticinides alludentes

Herboso aut videas spatiantes margine ripae,

Aut pubis tenus exstantes procurrere in undas

Benaci Nimphas aut longum pectere crinem,

95

Nudata aut niveas ostendere veste papillas:

Nec pisces captant in fluctisono Benaco

Candida nec mergunt reiectis crura cothurnis,

Nec strepitant placidis tranquilla per alta cachinnis

Nec mulcent tumidum variis concentibus aequor

100

Auricomae memores surdi Syrenes Vlissis.

***

Sed neque pastores agitant in montibus altis

Diis m<i>sti choreas: iam non Amaryllida sylvae

Crebra sonant, Satyri nec Nysigeni Sileni

105

Apparent; nautae liquere in littore puppes

Et madida in siccis posuerunt carbasa ripis:

Non venti in noctem aspirant, non Cynthia flammis

Monstrat iter tremulis nec splendent sydera caelo:

Non apio viridi crispatur florida tellus

110

Nec surgunt violae aut rubro rosa tincta pudore

Nec conniventes oculos violaria solvunt.

Arescunt frondes et citri poma negarunt;

Et laurus baccas, hedereae posuere corymbos,

Sed neque iam teneras educunt flumina myrthos;

115

Iam passim surgunt aconita et dedala tellus

Dat tribulos: nusquam est seges in fallacibus herbis

Nec largo Bacchi pubescit vinea foetu;

Vipera crescit humi, squamosaque tegmina verrens

Pulvereum sulcat spiris iter horrida serpens.

120

Ipse etiam Occeanus pater indignatus in alto

Mergit opes vastoque homines absorbet hiatu,

Nec prosunt iam vota: iacent in littore nautae

Caeruleos tumido revomentes pectore fluctus.

Transtra natant tabulaeque et ventis acta carina;

125

Insolito fremit unda et fluctibus excandescit;

Omnia sunt deserta, nihil nisi triste minantur

Sydera: Mars l<a>evo contristat numine terras.

Me vero desyderium et pia cura sodalis

Amissi cruciat: namque insanabile vulnus

130

Altius it, geminat luctum et sine fine dolorem

Aeternasque mihi lachrymas gemitumque perennem.

Quin etiam mea mens curarum pondere pressa

Fluctuat et m<a>erens et acerbo victa dolore

Sevocat a studiis animum, afflictumque tenebris

135

Versari iubet, et me luctibus addere luctum.

Improba mors, quid non fari me<a pectora> cogis?

Tene immaturum rapuit mors improba tantum

Ausa scelus, longa iuvenis dignissime vita?

Tene mihi mors atra atque irrevocabile fatum

140

Abstulit atque annis florentibus immaturum?

Mors ne tuos fructus tenera consumpsit in herba?

O factum male: o viridi preaerepte iuventa

Turriane infelix! Te carmine compellamus,

Ne te forte animo nostro effluxisse putares,

145

Alloquimurque pios manes mutumque sepulchrum

Hic inter lauros ubi sacram rem modo divis

Et Genio facimus maestosque dicamus honores.

Ipse ego purpurei spargo tibi munera veris

Narcissumque crocumque immortalemque amaranthum

150

Et nardum casiamque et odoriferum serpillum;

Spargo rosam et laurum et dico bona verba sepulchro.

Quae quoniam ex animo et veniunt mihi pectore ab imo,

Haec precor admittat foelici I<upp>iter aure.

Sis f<o>elix, Marce, et spiret tibi perpetuum ver

155

Et molles tepeant hyemes et lenior aestas

Et sacro Assyrium cineri nascatur amomum

Et vernent tumulo flores et lilia cana;

Dulce strepant lauri folia et tibi lene susurrent

Afflatae frondes Zephyris, tepidique Favoni

160

Aura tibi pariat flores beneolentis anethi.

Namque ego concordes exegi dulciter annos

Tecum ut nil vita fuerit iucundius omni,

Quum mensa hospicioque eodem laribusque fruebar:

Quum dii praesentes et fata benigna sinebant

165

Vivere te et mecum longos requiescere soles.

Sed quid iam misero supererest mihi? Nulla voluptas

Te sine erit: nam quis vivit te carior alter?

Tu mihi, curarum requies et dulce levamen,

Pandebasque animum et puri penetralia cordis,

170

Assuetus curas partiri et gaudia mecum.

Non ita sub vitreo collucent fonte lapilli

Nec vagus apparet muscoso in flumine piscis

Quam tua rara fides et veri conscia virtus

Se se ostentabat vultuque impressa nitebat.

175

Et veluti, exoriens cum lucem Aurora reducit

Alba genas et virgineo suffusa rubore,

Pallentes abeunt umbrae ac obscura recedunt,

Alma dies properat sub tempore matutino,

Sic tua frons hylaris toto mihi corde dolores,

180

Toto animo et tristi fastidia mente fugabat.

At nunc ista mihi de te solatia praestas,

Et nunc affari extremum est data copia amico.

Nec licuit tecum nostros finire dolores

Et tecum uno eodemque comes venisse sepulchro.

185

Haec igitur saltem testantia thura dolorem

Iure sodalicii cape: nam tibi thura quotannis

Ipse feram et tumulo manes umbramque ciebo

Et spargam myrthos et suave rubentem hyacinthum

Et tibi constituam templum e viridante salicto

190

Hic ubi Ticinus sinuosis fIexibus errat.

Tunc aderunt Ticini vates cantare periti:

Ante omnes Pyrrhus, qui te dum vita manebat

Excoluit, Musas sacro ex Helicone vocabit

Et canet ad tumulum et tumulo superaddet honores.

195

Sed fortasse meos gemitus neque curat inanes

Turrigenus curas hominum et pia munera luctus;

Ipse inter divos caeloque relatus in alto

Conspectu superum fruitur dulcique potitur

Nectare. Et assurgunt tibi et famulantur Amores:

200

Arridet Venus atque oculis caelum omne serenat.

Tu vero caelestem axem et vaga sydera lustras

Saturnumque vides ac ensiferum Oriona

Et iam caelestes gaudes cognoscere causas

Percurrens caeli tractus, terrasque profundas

205

Despicis, exultans gentes liquisse prophanas

Et vulgum insanum et tot habentes nubila terras

Scrutarisque Orientem ubi candidus exoritur sol,

Discutiens terris tenebras, Phoebumque salutas.

Te Phoebi natus medicorum adiungere regi

210

Fas habet Hippocrati et solio te collocat alto

Et te circumstant superi caput admirantes

Caesariemque deo similem vultusque serenos.

Salve igitur divum soboles, diis aequa propago:

Nos semper votis et nos te semper ovantes

215

Marmore constructis Pario venerabimur aris.

Per te senserunt medicinae commoda gentes

Et tibi posteritas debere fatebitur ultro;

Quin tibi post annos, post saecula multa nepotes -

Veridico ut nuper cecinerunt carmine Parcae -

220

Emeritos referent clarae virtutis honores.

Interea me nulla dies lenire dolentem

Nec poterit nostrum devellere tempus amorem:

Namque ego, Marce, tui aeternum, dum vita manebit,

Ardescam desyderio amissumque dolebo.