41.
Postquam trux cedes fraternas perculit edes
Et frater vidit fratrem livore cecidit,
Ante viri sortem fuit hec delusio mortem
Incurrit, set Adam post illum nos lue quadam
5
Incidimus fraudem, nec perdimus undique laudem.
Nam dat pura Fides penas quas tu fera rides
O Fortuna, graves mergensque sub equore naves
Seva nimis tecum Tempestas; nam mare cecum
Est via fortune: modo tuta sub obice lune,
10
Nunc anceps, terrens ac ventis equora verrens.
Expedit ergo viros fortes, formidine miros,
Spreto tam mortis quam dire tempore sortis,
Summere tutelam que dat ratione medelam.
Que si summatur, res publica fortificatur,
15
Cessat tempestas; nam, si dominatur honestas,
Exemploque boni regis parent dictioni
Quos mare turbatum cogit violare senatum,
Aut impulsare suadet, vel cedis amare
Sevitiam, fraudis vel fungi sub vice caudis.
20
Virtutis pure fidei que conmoda cure
Conmictit tute qui credit ubique salute
Fungatur quod es qua sperat habere trophea,
Vt romana parens res publica, viribus arens
Nunc, confortetur ad virtutem relevetur,
25
Rege tuente cito, cordato, rite perito,
Invicto, noscens virtutes, Hercule poscens
Prepollere viro magis in certamine miro.
Tu, bone rex, imo rex optime, te rogo primo
Quam morbus crescat, vel quam nimis ira calescat
30
Et furor accensus quo fit fatuusque recensus
Omnis homo secum, curvusque per omnia cecum
Illud iter sortis sectans vestigia mortis,
Sunt ubi non rara, set pessima, rex, et amara:
Suscipe, ne tardes, curam, qui sensibus ardes
35
Plenis fervoris divini, rex, et amoris.
Hec quoque tutela tibi Rome sumpta medela
Italie toti fuerit: nam sentio voti
Concepti motum per signa patentia notum.
Te dominum gliscunt, tua vota sequi quia discunt:
40
Cernunt te patrem quem terra latinaque fratrem
Quemve sibi talem peperit regem latialem.