Francesco Maria Molza varia, 25

25. Tybris

Pone metum, mea Roma graves iam pone querelas,

Coerulus en adsum Tybris, non gurgite saevo

Assurgens campis, aut cinctam fluctibus Vrbem

Invadens, tumidos amnes glomerantibus austris,

5

Candida connubii portans sed vincula sancti,

Quo Romana iterum caelo se gloria tollat,

Caesaridumque domus priscos instauret honores.

Pone metum mea Roma, graves iam pone querelas.

Alma Venus, quae cara tui spes sanguinis una

10

Restat adhuc, florentem annis ne despice Iuliam.

Et Phrygio qualis comsit se laeta marito

Argivos solvens Helene de litore puppim,

Talis pulchra suo iungat se Iulia Iulo.

Pone metum, mea Roma, graves iam pone querelas.

15

Ipse ego qua nostris urgentur pinguia risis

Culta, crocum, violasque feram, mollesque hyacinthos,

Et loti epoto surgentia gramina rore.

Tu modo cum socii languescent gaudia lecti,

Et fuerit Veneris tandem satiata cupido,

20

Rura pete, et gratum Nymphis ne temne laborem.

Pone metum, mea Roma, graves iam pone querelas.

Laeta tibi comitum series effusa per agros

Serta parat, mollique caput percincta hyacintho

Cunctatem his dudum compellat vocibus ultro,

25

Vesper abit, tu vise pios, age, Iulia, coetus,

Is tibi nam coniux est, quem inertia tardet

Haec ducta in multam rorantia pocula noctem.