Crispus carmen medicinale, 26

26. De scya et artritica

Si cui coxendis gressum fraudaverit ipsum

Ossaque perlustrans furibundus creverit humor,

Sume polipodium quam dicunt esse filiclam,

Cui bene miscetur tritus cariofilus ater,

5

Dactilis et piper, gratum cunctis cinamomum.

Sic potum facias; tribuas sed non sine melle.

Arboris ulminee discas perquirere librum,

Cui rubiam misceto, simul potato iocundus.

Vrticam cernens ruris ne sperne maiorem:

10

Que potata diu noscit comburere pestem.

Id teneas certum, firmum, verum quoque, nate.