Francesco Maria Molza varia, 22

22.

Musarum adpulerant Parcae splendentia tecta,

Annua dum magno persolvunt iusta Maroni,

Et tumulum propter viridi de cespite inanem

Assistunt, veteresque cient longo ordine fletus.

5

Quae postquam tenero flexerunt membra sedili

Veridico seriem fatorum expromere cantu

Coeperunt dulci mulcentes carmine Musas.

Nulla tamen niveae parcebat dextera lanae,

Sed manibus nixae nitidis in veste recincta

10

Exercere colum, et longo diducere tractu

Vellera, et aeterno late indulgere labori,

Haec cum libratis fundentes carmina fusis.

O solae vatum praesentia Numina Nymphae,

Quae gelidos fontes, quae prata recentia rivis

15

Incolitis, pictoque vagae sub vertice Pindi,

Aut Haemi varias agitatis monte choreas,

Accipite haec animis, venturaque discite fata,

Quae nunc clarisona praepandunt voce sorores

Vnanimes, vos o sed carmine compellatae,

20

Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.

Nympha Padi ad ripas, genus alto a sanguine Divum,

At nunc, qua viridi rorantia cornua musco

Mincius attolit, taedis felicibus aucta

Iam dabit optatam partu pulcherrima prolem,

25

Quo duce vestra polo rursum se gloria tollat.

Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.

Nascetur Latio fatis properantibus heros

Alcides, cinctam rursus serpentibus hydram

Qui sternat, cunctasque animi bene natus ad artes

30

Caeli ferratos humero qui fulciat orbes.

Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.

Nec vero nivei quisquam certavit olores

Vestrum, qui fluctus, pulsataque fluctibus arva

Accolitis Minci, iuvenem superare canendo,

35

Cui puero Phoebi chorus assurrexerit omnis.

Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.

Mox ubi prima virum tandem firmaverit aetas,

Abdita naturae se se ad penetralia vertet,

Et rerum instabit caussas aperire latentes,

40

Atque animum Sophiae virides traducere ad hortos.

Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.

Felices umbrae nemorum, felicia prata,

Et vos felices rivis crepitantibus amnes,

Quorum seu dorso exceptus, seu frigora captans

45

Ad caput, haec sacro meditabitur ille recessu.

Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.

Non illum Phrygii bellantem ad litora Xanti

Agnoscent trepidae matres, votisque favebunt

Egregia captae, formaque et fortibus ausis,

50

Huic vires quamvis adsint, et fortia bello

Pectora, vibrato nec segnis dextera telo.

Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.

Hunc tamen ipsa tibi invideant contraria fata

Mantua, nam puerum prima lanugine malas

55

Flaventem, atque animi magnis virtutibus auctum,

Septimus immensum imperio qui temperet orbem,

Candenti insignem, linoque et murice pictum

Adiungi patribus miro properabit amore.

Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.

60

Quantum Romanis accedet moenibus inde

Praesidii, et quantis augebitur Itala rebus

Gloria, non illi quisquam se conferat audax

Eloquio, aut castae certet dulcedine linguae.

Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.

65

Testis erit Minci tories immobilis unda,

Quaeque suos quondam requierint flumina cursus;

Litoreas inter frondes, umbraque recentem

Dum canit, ingentemque refert dum voce Maronem.

Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.

70

At cum Romulidum imperio, sceptrisque potitus,

Eversi tandem fasces susceperit orbis,

Credite, felici gaudebunt omnia saeclo,

Omnia iam pacata, omnis procul ira, metusque.

Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.

75

Candida pax iterum terris se ostendet apertis,

Iniussae exurgent fruges, ulmisque senescet

Vitis, et incultae flavescent mella genistae,

Duraque tum positis mitescent saecula ferro.

Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.

80

Ergo tempus erit, solio cum nixus in aureo

Per populos det iura, novis et legibus orbem

Submittat, magni cedant quibus undique Reges,

Summaque fulgenti delibent oscula plantae.

Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.

85

Talia divino fuderunt carmine Parcae,

Dum tibi nascenti candentia vellera longo

Vrgerent, divum soboles clarissima, tractu,

Vellera, quae nunquam (Di sic voluistis et ipsi)

Perfidiae arguerit, saeclis labentibus, aetas.