40a.
Sub Iunone fera dicor crevisse noverca:
In virtute proba domui nequissima monstra;
Antheum Libica prostravi solus arena,
Arpias modica vi de tellure fugavi,
5
Cacum cecavi latronem rupe gigantem,
Ydram mactavi dubio pereunte veneno,
Busiridemque dedi conmedendum prorsus equabus,
Qui meruit cedi Poliphemum falce secavi,
Lumina convulsi centum custodis et Argi;
10
Et quia vi fulsi, centauros debilitavi,
Aurea diripui vigilanti poma draconi;
Aprum, cum volui, silva pandente, cecidi,
Pellem decerpsi nemeo nempe leoni,
Amnis Acheloi demisi rupibus ora,
15
Vellera detraxi de Colchis aurea dudum,
Cursu devici cervam; colubros puer infans
In cunis stravi, celos humerisque levavi;
Cerberus ex triplici per me fuit ipse catena
Tractus, et icta solo cervix sua trina potenter.
20
Fac et idem, verte, rex, nunc oculosque, Roberte:
Non minor ipse gigas es tu: si ducere bigas
De transalpinis vel vis revocare ruinis,
Quas habui mecum virtutes sunt modo tecum.
Accedas, queso, Romam, que corpore leso
25
Litibus icta gemit semper, nam conmoda demit
Seva nimis rabies odiorum sive furorum.
Mente potes Romam, si vis, ubique iuvare.
Ipsa canem series sua quem fert multa proborum
Vatum suscepit, de quo CATVLOS generavit,
30
Et iam concepit peiores iamque paravit
Illis officium nocuum viresque nocendi:
Querunt iudicium sua pessima vota regendi.