Francesco Maria Molza varia, 20

20. fragmentum

Quem faciant silvae celebres, quos cingere saltus

Agmine venantum deceat, quis cultus alendis

Sit fidis Spartae catulis, acrique Molosso,

Vnde olim egregius sumtis venator in armis

5

Coniugis oblitus carae, sociique cubilis

Stet simul, et veros discat perferre labores;

Mens agitat dudum; coeptis haud mollibus adsis

Sacrorum custos nemorum, Latonia Virgo,

Ortygiae quam lustra tremunt, cui saeva leonum

10

Saecla animos vulgo, ponuntque tumentia corda;

Atque incedentem agnoscunt, pavitantque sub antris,

Seque volutabris abdunt immanibus Apri.

Tu quoque Germanae studiis accensus honestis

Phoebe, fave, pharetraque humeros insignis eburna

15

Silvarum ingentes mecum spatiare per umbras,

Munera vestra cano, vestrae decora alta iuventae

Ampla quidem, et magnis quondam spectata periclis,

Cum primum tellus partu connixa nefando

Immanem Pythona aleret, sparsura venenis,

20

Ni vestra obsistat pietas, caelumque fretumque.

Ipse etenim gelidi linquens pineta Lycei,

Pan nivei ductor pecoris cui ..... centum

Assiduis late resonant l.............

Huc aditum Tegeaee feras, tuque optima divum,

25

Aeneadum genitrix, leni cui murmure silvae

Praetendunt ramos, umbrisque recentibus auras

Exceptant, veterum memores, et consciae amorum.

Et vos agrestes Fauni, Satyrique bicornes,

Quaeque humeris habilem Nymphae suspenditis arcum,

30

Quaeque manu petitis nemora inter frondea laudem,

Este Deae comites, et retia torta ferentem

Excipite, et vestris fessum recreate sub antris.

Tuque adeo eversi lux o clarissima mundi,

Accolte, herorum columen, quo sospite fessis

35

Consultum per vos sat erit, pia numina, rebus,

Tu mihi seu magnis nunc te de rebus agentem

Candenti insignem linoque, et murice pictum

Suspiciunt lecti proceres, santusque Senatus,

Praemia seu potius latis qua Serius arvis

40

Labitur, et cultae findit tibi rura Cremonae,

Quaque tibi antiquae surgunt pineta Ravennae,

Ingeniis ponis; dulces seu pollice nervos

Percurris sacro deducens vertice Musas,

Ne desis, vatique pius assiste canenti,

45

Et mecum croceis evinctus crura cothurnis,

Horrentem silvam ....... e nigra

Ingredere, et nostro praesens occurre labori,

Ramorum immittens tenebris lucemque diemque.

Principio arcenti teneros mihi saltibus annos,

50

Quando etenim silvis non omnis convenit aetas,