Crispus carmen medicinale, 25

25. De carbone

Vis inimica viget morbus cum perfurit ingens,

Languida terrificus perimit cum viscera carbo.

Iovis huic barbe sucus pariterque benigne,

Que similis hosti est, nec non contrita savina

5

Stercore cum nitide potantur iura columbe.

Sumpta que si tremulo remanent in corporis alvo,

Vita, salus pavido sic iam promittitur egro.

Sin vero exhaustum videtur reicere potum,

Crede mihi celerem videtur pandere mortem.

10

Hunc etiam dyrum raparum semine pelli

Asseruit Quintus vera ratione Serenus.

Prodest <et> impressa gravi cauteria morbo,

Calx etiam viva statim conspergitur in quo.

Cumque Dei iussu fuerit rubicunda cicatrix,

15

Tunc vero intrepidus timidam componito curam,

Quo virulenta lues valeat haurire venena.

Hoc tamen attestor: noscas vitare soporem,

Ne redivivus atrox possit reparare vigorem.