Francesco Maria Molza varia, 19

19. Daphnis. In obitu Raphaelis Vrbinatis pictoris

Propulerant primo pecudes in pascua Sole

Gaudia pastorum, Thyrsisque, et pulcher Amyntas,

Dumque haec per teneras herbas et mollia prata

Immixta infirmis agnis, omnique vagantes

5

Parte, avido tondent viridantia gramina morsu,

Perculsi fato iuvenes et funere acerbo

Daphnidis, exesae rupis petiere latebras,

Qua prope vicini campos secat unda Metauri,

Et placido mordet flaventes gurgite arenas.

10

Tum prior immiti confectus corda dolore

Hanc imo promsit Thyrsis de pectore vocem.

Vos o Virginei coetus, placidissima Nimphae

Numina, quae virides saltus, secretaque rura

Curatis, quasque arva iuvant, obductaque nigris

15

Fontibus, et vario gemmantia prata colore,

Ferte pedem, et nostros faciles ne spernite fletus.

Tuque o, seu choreas silvis nunc ducis in altis,

Seu celer agrestes pernicis robore lyncas

Plantae agitas, pariterque tibi nemus omne remugit,

20

Pan gregis intacti custos, cui fistula septem

Decrescit numero imparibus compacta cicutis,

Huc ades, et querulae miseratus sibila cannae

Menalios linquas saltus, et templa Lycei,

Dum repeto extinctum crudeli funere Daphnim.

25

Ille etenim (iuvenem vix tum firmaverat aetas)

Ignotas ausus mentem traducere ad artes,

Sacra Deum variis ornavit templa figuris,

Et vestros duxit laevi de marmore vultus.

Non illi pingues tabulis expellere tauros

30

Cura fuit, glebasve attrito invertere aratro;

Semina non longo deductis ordine sulcis

Mandare, et gravidis falcem supponere aristis;

Non ferro attenuas frondes hic strinxit acuto,

Tantum pallentes hederasque, cruentaque myrti

35

Brachia, et incertos deflexa umbracula ductus

Assiduo cultu studia ad diversa vocabat

Gratum opus, antea et in mediis iam surgere silvis

Cernere erat Panes, et Faunigenos satyriscos,

Intextasque simul buxo frondent e Napaeas.

40

Horruit, et latebris fugiens se credidit altis

Inscia pastorum pubes, sed pocula vobis

Quae posuit Musae nuper quo carmine dicam?

Non illi Alcimedon aequo certavit honore,

In medio Cypris madidos in litore crines

45

Abstergens, molli terras arridet ocello.

Illam gens vasti spectat procul humida ponti,

Piscosos circum scopulos Delphines in orbem

Caerula verrentes dispergunt marmora caudis.

Aligeri hos frenant pueri, tergoque recurvo

50

Excepti varios agitant per litora lusus,

Spiculaque, interdum flaventes unda capillos

Aggravat, et salsa rorant aspergine crines.

Quid referam torni decus et quae plurima utrinque

Ansas silvestres sparsit labrusca racemis

55

Densior, et croceis hinc inde evincta corymbis.

Talibus in studiis curas en Daphnis agebat,

Linquere cum patrios colles dilectaque rura

Cogitur, et dulci sese divellere ab ora.

Egressus silvis formosi ad Tybridis undam

60

Constitit, et fama iam iam super aethera notus

Immensas tandem moles et tecta domorum

Conformare cupit, fructisque incingere muris.

Et dum conspicuis cumulat fulgentia signis

Templa Deum, splendentque novis Altaria donis,

65

Illi iam sordent postes fuligine nigri

Assidua, et parvis foenilia nixa tigillis.

Sic humiles quondam virgae mollissima silva

Roboribus crescunt duris, et brachia iactant;

Mox tamen has fractis tempestas disiicit umbris

70

Acta Erebo. Daphnis primo sub flore iuventae

Occidit, et tenebris moriens circumdatur atris.

Nil illi ingenuas animum excoluisse per artes

Profuit, aut superis struxisse ingentia templa,

Quae Leo, qui paribus mundum compescit habenis,

75

Iampridem aethereas iussit consurgere ad auras.

Quo superi, quo docta manus, et cognita caelo?

Quo vis clara animi? quo tot inventa? sepulcrum

Cuncta tulit: lacrymis aeternum, et nocte profunda

Vrgetur Daphnis, nec me dolor improbus egit

80

In scopulos, clausitque atro torpentia somno

Lumina, vel divum quisquis miseratus ab alto,

Excussit summo aerei de vertice montis?

Quis pecori signum, postquam te fata tulerunt

Imprimere, aut certo partiri limite campum,

85

Ausit et immensae numerum subducere arenae?

Quis maris undisoni campos, liquentiaque arva

Exprimet, aut agiles nudato corpore Nymphas,

Caerula dum findunt trepidantibus aequora mammis?

Quis nemorum altorum umbras, aut quis pascua, et

90

Gemmantis posthac pictae telluris honores?

Quis notet? aut gracili meditantes carmina avena,

Pastores, dumosa hirtae dum rupe capellae

Pendent, et dulci distendunt ubera lacte.

Vos quoque nexilibus ornati cornua sertis,

95

Hircipedes Satyri, pavidas et vana timentes

Signa olim egistis per litora nota Napaeas.

Vsque adeo ingenio Daphnis, digitisque valebat.

Non tamen ingenii vobis memoranda reperta

Vlla moram fecere, Dei, quin funere acerbo

100

Oppeteret, nigros latices melioribus annis

Invisens, quaeque arva colunt felicia manes.

Daphni tuos obitus montes, silvaeque loquuntur,

Et moestae pecudes, simul et suspiria frondes

Iunxerunt, viridi Cythisoque et graminis herba

105

Abstinuere diu deserta in rupe capellae,

Ante expectatum foliis languentibus omnis

Aret ager, virides nullo et cogente per herbas

Floribus exustis argentea lilia passim

Demisere caput; misero o quis nunc mihi saltus

110

Ostendat vitreis quos praeterlabitur undis

Tybris et humentes contorquet gurgite ripas?

Illic ad tumulum nostros quae semper amores

Testentur, lauros, umbrosaque robora myrti

Constituam, et steriles silvas ad busta vocabo.

115

Crescet, et (haec saltem nostri monimenta manebunt

Luctus) mox tumulo aeternum superingruet umbra.

Interea hybernis vos parcite flatibus Euri,

Parcite dum teneris pubescunt arbuta ramis.

Forsitan hic olim pastores vota quotannis

120

Reddent, ut Cereri magnae, Baccoque Lyaeo,

Et molli pariter cingent altaria vitta.

Ipse obbam lactis, et vina liquentia fundam

Infelix, fragilique animum solabor avena.

Aspice nos, facilisque veni, subitosque luporum

125

Incursus pecori prohibe, et contagia saeva.

Haec Thyrsis, laeni signat quae pulcher Amyntas

In trunco aeternum, curas testantia inanes.

Carmen hiat, scissoque patent in cortice fletus.