Crispus carmen medicinale, 23

23. De emorroide

Si vero obscenum morbus tentaverit anum,

Quaeratur maurella potens inimicaque talpe

Necnon hyosciamus, quarum fit cura salubris.

Hec epota simul sistunt iam iamque cruorem

5

Plumbus et ustus obest madido coniunctus olivo.

His iunctis binis subsistit sanguinis unda.