Crispus carmen medicinale, 22

22. De sanguine narium

Dicendum cunctis, cum fundit sanguinis undam

Naris emorroida, que sit spes certa salutis.

Ruta dabit potum pariter contrita nidorem.

Humidis ex campis prodest condita cumino

5

Ypporis et sistit coniuncta nare cruorem.

Pulvere boleti quem fantur esse lupinum

Naribus associas, vilis quoque gramina mente.