Crispus carmen medicinale, 20

20. De vesica

Multis multa iuvant, quia sunt contraria, morbis.

Morbus ab antidoto superatur numine summi.

Est morbi species multis inimicaque pestis,

Cum furit insanus vesice cauculus ardens,

5

Saxa quidem generans quibus cunctatur urina

Nec valet homo dolens ymbres laxare benignos.

Hedera celsa dabit celso de culmine bacas;

Ipsius et sucum cum vino sume tepenti.

Nec mora, rumpetur plantago, glandis et ipsa

10

Sumitur et bibitur olisatrumque benigna.

Saxifricam tollunt petre necnonque selinum:

Suffragiis his fultus eris Dominumque rogabis.