Crispus carmen medicinale, 18

18. De disenteria

Sepe solet ventris nimius transcurrere cursus,

Paulatim teneram multorum solvere carnem;

Quem prudens medicina Dei compescere noscit.

Galla Asiana iuvat, cerasi longum quoque pomum.

5

Caseus aptus erit dulci cum munere mellis.

Proderit et calidum hyrci de viscere ruptum

Appositum ventri sevum, que cognita cura est.

At proprium si forte unguen demittit ab ipso,

Significat citius cupitam iam perdere vitam.