Crispus carmen medicinale, 17

17. De surditate

At si surditiam pateris, rubros lege vermes

Arboris antique, puro sic miscis olivo;

Auribus infundis, cupitam tibi redde salutem.

Anserinus adeps prodest et vulturis atri.

5

Ceparum sucus iuvat auribus et bona prestat,

Cum solet incautis aures pervadere lympha.