Crispus carmen medicinale, 16

16. De verme auris

Convenit incautis cautas pretendere curas

Ne nimis indocili turbentur corpora sensu.

Cum sopor immensus hominis pervaserit artus,

Tum solet indignas animal penetrarier aures.

5

Accipe cum sevo citius fel muris aceto,

Nec moram facias, poteris sic pellere vermem.