Crispus carmen medicinale, 15

15. De tineis

Putrida sanguineis gliscunt si vulnera morbis,

Conveniet calidum lactem potare caprinum

Nec minus ex asina: solvunt apostema dyrum.

Vitis aminee cineres funduntur olivo,

5

Potus hic est putridis multis per secula dignus.

Ast apium cariceque simul necnon baca lauri,

Yris et illyrica, glandis, centauria, ruta:

Het poterunt citius purulentas tergere sordes

Ac redivivum hominem letis reparare diebus.