Crispus carmen medicinale, 14

14. De ydropisi

Ex scyrosi splenis mortalis nascitur humor

Et segregat miseram misero de viscere pellem;

Tantaque vis morbi est, sitiens ut non satietur.

Sumuntur cineres, quos urit fraxinus alta;

5

Ex his lisciva facito, frange ordea dura;

His simul excoctis fidus compone dolenti.

Raphanus ex dulci mandatur optima melle,

Cuius ex foliis epythima apponitur ipsum.

Sulphura cum veteri potantur fervida vino

10

Nec minus ex ipsis epythima appone tumenti.

Hec syrosin splenis solvunt, lymphas quoque siccant.