Crispus carmen medicinale, 12

12. De splenis cura

Splen tumidus hominem plaustum cum forte molestat,

Bettonicam coquis et socias purgata columbe,

Que duo iuncta simul poscunt iungi cephalotam,

Rosaceumque oleum; certus sic madida nectis.

5

Tymbra brevis rapitur, sociantur atque lupini

Sepius et dantur, bibitur quoque lingnula cervi.

Qua virtute perit, facies sed blanda rugatur.

Nascitur in petris humilis, sed magna lieni

Est et amica homini, verum haud risibus apta.

10

Quot sunt membra hominis, tot sunt in corpore pestes,

Sed medicina potens compescit munere multas.

Dum vitiatur epar gliscitque ex more scyrosis,

Costus acer bibitur nec non reubarbarus ingens.

Que contrita simul reprimunt cum sale tumentem.

15

Fibra lupina valet, iuvat ac potata dolenti.

Cum patitur iecur in dextra, splen ipsa sinistra;

Cura ideo amborum parilis coniuncta duobus.