Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 36a

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


36a .

Fulva placent vere, pretium norunt retinere;

Monstrant candores hec lilia, sicut odores,

Dant decus et letam faciem dant luce repletam.

Lilia sunt Gallis prout aurum iure metallis.

5

Lilia formavit hec aurea queve locavit

In spatio celi sic stipite nempe fideli

Regia stirps: splendet hiis floribus et proba pendet;

Gratia cum flore venit hoc qui perflat odore.

Lilia Francorum regum sunt plena nitorum:

10

O bone rex, certe bonus es rex quippe, Roberte,

Lilia sunt puris exemplum grande figuris:

Hec tibi sunt certe data lilia signa, Roberte,

Vt regnes vere sapienter, sicut habere

Vis nomen rectum, cuncta bonitate refectum.

15

Flos hic virtutis est Gallis norma salutis;

Hic speculum moris flos est genus et grave roris;

Hic redolet multum flos, dignum dat quia cultum;

Hic est fulgoris flos aureus atque pudoris;

Flos est candorus hic et stat semper odorus;

20

Aurea sunt, cara, quia sunt hec lilia rara;

Proles regalis hoc flore patet spetialis;

Lilia sunt flores, velut est rosa, nobiliores.

O bone rex, certe probus es bonus esse, Roberte:

Custos est decoris flos hic, est cura laboris,

25

Servator roris onerisque fugaxque doloris.

"Vt servem iura; dant lilia progenitura:

Fulgor habet floris huius libamen honoris

Quem servare volo, quia ledere subdita nolo.

Rex ego sum certus, quod flos est iste Robertus.

30

Sum factura Dei, cui debeo vim spetiei,

Cuius sum totus, per quem sum vivere notus.

Posco Deum rerum finem, desidero verum:

Flos micchi sit ductor, dum contra crimina luctor"

Rex sapiens certe, rex o bone, vive, Roberte.

35

"Puro fulgore florum volo munera morum:

Flos speculum vite micchi sit radiusque perite:

Regnem prudenter, iuste, nunquam violenter:

Aurea frons fulget, set mentes dogmate vulget".

Lilia sunt grata regum iam magistra dicata;

40

Flos hic dulcoris vim signat habere saporis.

Flores expertum laudent ratione Robertum

Regem, quem laudent sic quod per eum sua plaudent.

Hic non marcescit flos, set pretio iuvenescit

Et sordem nescit, quia semper amore calescit;

45

Nunquam vilescit, set semper ad ardua crescit.

Lilia cortina tua sunt et tuta carina,

Cui nec sentina nocet aut ventosa ruina,

Equora divina cupiens vi nare carina.